[926]
Oswald Myconius an
Bullinger
Basel,
12. Dezember 1536
Autograph: Zürich StA, E II 343, 114r.-v. (Siegelspur)
UngedrucktDer Basler Rat hält die [an der Tagung vom 12.-14. November entworfene]Antwort an Luther
zu Recht für ungenügend, da trotz der erzielten Übereinkunft eine ausdrückliche Billigung (der
Wittenberger Konkordie]fehlt, und schlagt dem Zürcher Rat eine Änderung vor; Myconius bittet
Bullinger, sich der Sache anzunehmen. In Bern plant Erasmus [Ritter], der wegen des
Streits mit Benedikt [Burgauer] uni semen Ruf fürchtet, etwas im Zusammenhang mit Bucers
"Retraktation"; er sollte ermahnt werden. Bullingers Antwort auf die Kritik an einem Schreiben
der Berner beruht auf einem Mißverständnis: die Bemerkung bezog sich nicht auf das Gutachten
der Berner Synode [vom 17. Oktober]. Grüße.
S. Pridie quam haec scriberem, senatus noster legit responsum commune ad
Lutherum 1 , quod quidem ad finem ubi perlectum est, quosdam sic adfecit, ut
vix (hoc in aurem tibi) pro responso agnoscerent. De praefatione 2 tantum dico.
In hac enim nec adfirmatum neque negatum (quod Argentinenses tamen in
primis eius nomine petunt) est, cuius gratia nonnihil laborum consumpsimus
omnes. Ita illi. Et profecto, dum verba recte consyderantur, idem fere dicere
cogimur. Nam ea, quae in proximis literis descripta misisti et nodum veluti
negocii vocasti 3 , quid habent aliud quam: Hactenus sic docuimus, et si haec
tua sententia, videtur illudipsum nostrae fidei nostraeque confessioni 4 par et
non adversum esse; ergo deinceps quoque sic docebimus. Et quale, quaeso, responsum
istud ad petitionem Lutheri? Is vult, ut ad articulos 5 suos respondeamus
diserte, placeant necne. Inter nos autem ita convenerat: Placere illos,
modo sententia esset, qualem Argentinensium declaratio 6 contineret; tum
enim articulos non videri confessioni nostrae contrarios, sed consonantes. Igitur,
nisi ad hunc modum respondebirnus, Lutherus non habebit responsum a ,
qualem petiit tamen b . Ergo et concordia periit, quod nolimus. Haec causa est,
cur ad senatum istum nostri mittant in praesens literas 7 , si huc permovere possint,
ut consentiant in formulam propositam. Tuum profecto pro viribus
agere, ut adnuant, postquam de sententia omni nihil est prorsus amputatum,
imo nec immutatum. Contendis, et recte quidem, ne discedamus a vobis; contendito
quoque, ne compellamur facere, quod vereris. Quod fiet nunc quidem.
si consenseritis, ut responsum demus, quod nos non exponat omnibus ludibrio.
Equidem per tempus non possum indicare, quae sunt inepta in illo scripto;
volo autem, ut tu repetas diligentius, et invenies haud dubie inepta et obscura,
quae si ad nasutum illum dimitti deberent, usurus esset adversum nos
nimirum naso. Quaeso te, boni haec consulas.
Bernens[es] recte omnia. Erasmus 8 nescio quid tentet apud suos propter
Retractationem Buceri 9 Homo inquietus timet famae suae circa negocium
contra Benedictum 10 . Velim admoneri literis; nam me floccipendit, quod in ea
causa dissentiam ab eo.
Quod tu de Bernensibus respondisti 11 , supervacaneum totum est; nam ||114v
de postrema responsione ego dixeram, quamvis obscurius; tu de responsione
fratrum intellexisti 12 , quae tamen mox initio placuit mihi et omnibus.
Fac, amicorum amicissime, ut responsum pari consensu dimittatur, ut audiamus
aliquando, quid animi sit erga nos Luthero.
Vale cum tuis semper. Salutabis Leonem 13 et Pellicanum et Theodorum 14 .
Basileae, 12. decembris anno 1536.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse darunter:] Domino Heinricho Bullingero doctissimo, Tigurinorum
episcopo primario, fratri in domino charissimo suo.