|
Briefe_Vol_07_114 | arpa |
---|
S. Res Bernens[ium] adeo mihi sunt certae, ut sunt eorum literae veraces et, quae commiserunt, ut nunciarentur, per literas confirmata 1 . Quid aliud dicam? Caetera taceo. Equidem a domino peto nobis spiritum humilem, rectum, simplicem et unanimitatis.
Bucerus, vir in concordia statuenda diligentissimus et nostro videre sincerissimus, rediit ante paucos dies iterum sine responso 2 , quod Lutherus adeo vexetur a calculo, ut non solum urina sistatur per 10 aliquando integros dies, sed etiam vox 3 . Elector 4 in hoc fuit, ut negocium conficeretur, et ob eam causam post Lutherum Smalcedona solventem misit Bucerum, qui secutus Gotham usque multo quam antea invenit illum imbecilliorem. Quamobrem discedendum fuit re infecta 5 . Tum demum provincia data est Philippo 6 scribendi ad nos. Hocipsum igitur expectamus.
Quod adtinet ad conventum illum 7 : Principes et civitates concilium indictum a Paulo tertio non agnoscunt concilium esse christianum et liberum, quale tamen ecclesiae postularant. Atque hoc responderunt legatis caesaris et pontificis 8 scribuntque caeteris monarchis se non defuturos eis, qui de rebus ecclesiarum recte constituendis deliberaturi sint. Consensus horum de dogmatis continetur subscriptione confessionis et apologiae pristinae et duobus articulis de novo adiectis, altero de papatu, altero de iurisdictione episcoporum 9 , ubi clare demonstratur papam et episcopos vulgo regnum administrare antichristi 10 .
Briefe_Vol_07_115 | arpa |
---|
Intelligimus ex certis bonorum virorum literis 11 electorem, Hessum 12 et Lunenburgensem 13 adeo favere nostris ecclesiis, ut ea res mirabiliter me adficiat, praesertim, cum hoc cum ca diligentia confero, quam adhibent in ecclesia Christi restituenda et producendo regno antichristi. Et quis piorum detrectaret tam excellentis instituti, cuius fundamentum est in veritate, pars esse, maxime postquam intellexisset viros tam pios et veritatis Christi tam amantes nihil magis cupere? Qualis sit Lutherus in hac causa, deprehendisti, puto, satis ex literis eius, quas ad te misi 14 . Mihi talis videtur, ut cum quo circa veritatem, quam professus est hactenus, possem inire pactum et amiciciam indissolubilem. De Melanchthone non multo aliter sentio. Crassos deinde quosdam video vel ex eis, qui sibi videntur aliquid esse, qui non aequaliter me adficiunt. Verum tales et apud nos inveniuntur, qui, siquid optando possem, utinam de ecclesiarum melius sentirent concordia. Age sperandum est.
Praeterea petit Bucerus, ut eis literis respondeamus, quas ad nos miserit abiens Smalcedonam 15 . Ergo si per vosipsos respondere animus est, licebit id quidem; sin una nobiscum, breviter animum vestrum [potestis nobis]b exponere. Quae literis eius continentur, ad fratres Basilienses nihil [pertinent. Velle]mus c quidem Retractationem 16 nunquam vidisse lucem propter quosd[am plus satis]d irritabiles, tum, quod quaedam interspersa sunt, quae nollem[us. At, quia fac]tum e infectum reddi non potest 17 , boni consulenda videntur om[nia nec ami]ciciam f bonorum et piorum virorum ideo vel rumpendam vel con[temnendam]g . ||163v. Nosti sapientiam, quae e supernis est, esse primum castam, deinde pacificam, modestam, tractabilem, plaenam misericordia et fructibus bonis absque diiudicatione, sine simulatione 18 . Quod dum verum, video certe, quam ea ferat et dissimulet in fratribus, ne fiat discessio. Igitur qualesquales sint, quibuscum fraternitatis aliquando nobis aliquid intercessit, nunc autem esto, quod laeserint, nostrum h est dissimulare
Briefe_Vol_07_116 | arpa |
---|
Vale cum tuis et fratribus in domino.
Basileae, 27. martii anno 37.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse darunter:] Domino Heinricho Bullingero, charissimo suo.