|
Briefe_Vol_02_0094 | arpa |
---|
S. D. b Scripsi, Berchtolde charissime, ante annos aliquot libellum, ni fallor, non paenitendum «de ratione studii» 2 cum theologici tum prophanarum literarum. Is nunc Constantiae aut Sanctogalli apud Leonardum Hospinianum 3 , adolescentem eruditissimum, latitat, sive is describat sive aliis communicarit. Nam mihi, quod tamen hactenus speraveram et expectaram, non restituitur. Volueram autem eum ad te, quamprimum reddidisset, misisse 4 . Hinc factum, ut tanto iam tempore distulerim tuis 5 de ratione studii respondere. Sed paucis c haec tibi, quae possumus, accipe, quando, quod volumus, non licet.
Imprimis necesse est, ut diem dispartiaris in partes, quibus et ecclesiastica officia expedias, corporis curam in edendo, bibendo, deambulando aut ociando agas, accedentes audias, iis consulas, iis denique discutias questiones ||81r. et literis invigiles cum sacris cum prophanis. Auroram impendito studiis severioribus ac sacris. Postmeridianas locato prophanis. Post prandium ac caenam iis deambulando responde, qui, ut fieri solet, nos adeunt. Et senties, quod alias non crederes, partitione ista temporis, et quod suo quaeque facias tempore, laborem omnem aliquo modo levari et brevi multa posse fieri et celeriter.
Sacra lecturus oratione fideli incipito. Nolo autem quorundam more legas, qui nunc in veteri, mox novo testamento legunt, iam vero commentarios consulu[nt]d ,
Briefe_Vol_02_0095 | arpa |
---|
Sed quis hoc potest? Modicis iniciis opus. Ipsa sese postea docet exercitatio. Nec quisquam nisi exercitatus crediderit, quam parvo negotio quis cum tempore ad res summas penetrare possit. Tot nunc sunt studiorum subsidia in utraque lingua, ut omnino discere nolit, qui difficultatem aut || 82r. insuperabilem laborem causarit. Tot sunt translattiones, tot annotationes, tot commentaria doctorum hominum tum prisci cum nostri seculi, tot sunt rudimenta, introductiones, grammaticae, dictionarii, ut aliud alio sit clarius. Haec in hoc tam superstitiose moneo, quod te de linguarum dono desperare nolim. Si non contigerit integrum, certe porcio aliqua non denegabitur, qua fiet, ut et certius et foelicius in sacris agas. Et sane omnibus aliis donis prefero, si quis non prorsus alienus sit a linguarum cognitione homo alias pius, doctus et iuditio pollens.
Prophanarum literarum lectionem volo nihilominus sit accurata et solida, ut non prius alius sumatur g in manus author, quam prior ille ad finem usque sit lectus et perlectus. Interim nolo te vagari in authoribus, ut nunc huius, nunc illius principium, librum vel finem legas ceteris neglectis. Nam ista h lectionis inconstantia mentem i obnubilat et memoriam distrahit et conturbat. Imprimis ||82v. autem k legendos censeo historicos et philosophos. Omnia complexus est sua «Rapsodia» Sabellicus 7 , ut omnium historiarum et historicorum summam habeat non aspernandam, qui Sabellici habeat «Aeneades». Medullam vero cum Grecorum tum Rhomanorum historiarum legerit, qui «vitas» Plutarchi 8 legit. Brevia scripsit Iustinus 9 , copiosa Livius 10 ,
Briefe_Vol_02_0096 | arpa |
---|
Ex philosophis, si christianam religionem spectes, nullus similior nostris L. Annaeo Seneca 13 . Is inprimis legendus est. Huic iungantur Ciceroniana. Cicero 14 enim, amoeni et iucundi ingenii homo, ||83r. breviter, perspicue et facili eaque instructissima eloquentia colligit, quae apud diversos philosophos intricate traduntur. Quod si solidum malis legere et ex professo philosophicum virum, Platonem 15 legas. Nam ut Cicero alias in oratoria prestat, sic Plato in philosophia. Huc fortassis pertinet, ut ostendam, qui potissimum ex philosophis christianis sint legendi, hoc est, qui extra scripturas, id est non interpretando scripturas, capita christianae philosophiae tractarunt. Inprimis igitur legatur Tertullianus «de prescriptione haereticorum» m16 liber, subdatur, qui [de] trinitate «adversus Praxeam» 17 conscriptus est, rursus ille, qui «de carne Christi» 18 et «resurrexione carnis» 19 scriptus est, et «Apologeticus» 20 adversus gentes. Huic iungantur duo isti celeberrimi libri divi et vere magni Athanasii 21 adversus gentes scripti, rursus elegantissimi isti ||83v doctissimi et piissimi 6 «de institutione divina» libri Lucii Coelii Lactantii Firmiani 22 . Septimus 23 chiliasten 24 resipit et iccirco cum iudicio legendus. De chiliastis vero legere est apud Eusebium «Ecclesiasticae historiae» lib. 3, cap. ult. 25 et in 7,cap.22 26 His pulchre iunxeris
Briefe_Vol_02_0097 | arpa |
---|
Caeterum poetica delectat, movet et pulchr[e]q , imo evidenter pingit cum sceleribus sceleratos. Ad delectationem ergo legas, ut leves studi[orum]r nauseam, interim tamen dicendi vim observes et hominum mores discas. At certos ego a te legi velim, Homerum 33 , Vergilium 34 , Horatium 35 , inprimis Terent[ium]s36 maxime et Ovidium 37 .
Sed et dialectica et rhetorica, sine quibus omne iacet studium, non erunt negligenda. Dialecticam vero dico non Hispanicam 38 aut copulatisticam, aut qualis omnino trac[ta]tur t in universitatibus, sed dicendi filum u , utque de re quavis quisque vere, copiose, perspicue, firmiter et pulchro ordine disserere possit. Id vero satis digne adumbravit Melanchton [!]39 , sed nemo dignius Rodolpho Agricola, qui «de inventione dialectica» scripsit libros 3 40 — rhetorica tradit idem Melanchton libris 3 41 , item ||84v Trapezuntuis libris 5 42 —libros inquam et doctissimos et perspicuissimos, sed nemo hactenus Ciceronem 43 vicit. Qui vero omnium istorum brevem summam
Briefe_Vol_02_0098 | arpa |
---|
Verum de istis omnibus copiose admodum et ad nauseam scripsimus in libro isto, quem supra citavimus et «De ratione studii» 46 inscripsimus. Plura in presentiarum non potui. Oro, ut istis contentus sis et bene valeas.
Tiguri, 1. aprilis anno 1532.
Heinrichus Bullingerus,
tuus totus.