[85]
Autograph: Zürich StA, E II 364,88. Siegelspur. —Ungedruckt
Dankt für die Übersendung von Bullingers Johannesbriefauslegung und der Rede «De prophetae officio». Gute Wünsche für die Arbeit in der Kirche Zürichs. Schickt Bullinger das Büchlein «Statera prudentum» des Paul Ricius und Leo Jud einen Teil von Luthers «Sendschreiben an Herzog Albrecht».
Salus et pax per Iesum Christum.
Dono misisti per quendam amicum 2 expositionem tuam in Iohannis epistolam 3 addita oratione de prophetae offitio 4 , pro quibus tibi multas gratias habeo, non solum quod amicum animum testentur erga me, sed quod novis hiis fructibus refocillas tuos cum optima spe bonorum omnium. Tu enim scis, in cuius locum 5 successeris. Sunt ergo hae a primitiae apud Tigurinos testimonium restituendae reipublicae christianae nuper magno interitu collapsae 6 . Ergo Christus dominus noster tecum sit, ut, quod cepisti, cum dei patris gloria et totius ecclesiae aedificatione possis faeliciter exequi.
Paulus Riccius 7 , medicus Ferdinandi 8 , libellum hunc favente Ferdinando et repugnante Fabro 9 in lucem aedidit. Causam et argumentum ex ipso intelliges. Dono tibi mittere volui, testem amici animi erga te, qui doctos amo etiam indoctissimus
Briefe_Vol_02_0101 | arpa |
---|
ego. Communicabis etiam Leoni et Pellicano fratribus. Qui tibi has reddit, ecclesiastes est Esslingensis ecclesiae 10 . A quo audies, quantum promoverit regnum Christi Ambrosius 11 noster.
Dominus sit tecum.
6. aprilis, Constantiae.
Tuus Io. Zuick.
Duos quaterniones a Luthero scriptos 12 Leoni mitto, non ut vulgetis, sed supprimatis, cum alioqui causa nostra plena odii sit.
[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro Hainricho Bullingero, Tigurinensis ecclesiae apostolo, fratri suo charissimo b .