|
Briefe_Vol_09-032 | arpa |
---|
Capitoni hodie mitto literas 3 , in quibus peto, ut me profectionis suae faciat, quantum licet, certiorem 4 ; acceptum ergo responsum tibi quoque cornmunicabo. Alioqui res nunc bene habent, et semper putavi silentio commodissime posse mederi controversiis. Bucerus Iam diu abfluit in Hassia et etiamnum aiunt esse Wittenbergae 5 ; illius reditus quid sit datums, audiemus postea.
Ach, quam exliilarat me, quod scribis quotidie apud vos proficere pietatern et bonas literas! Dominus hunc profectum magis ac magis firmet. Quae nobis dominus minatur, non sunt nova; nunquam non aliquo portento multis iam annis monuit nos, sed fides rara est.
Co[rnes] a Furstenberg nihil apud nos aliud egit, nisi quod urbem invisit 6 ; fuit enim in vicino cum fratre 7 suo etc.
Vale, nec desinas me amare et orare pro me. Familiam totam cupio bene habere.
17. ianuarii 1539.
Tuus Io. Zwick.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Hainricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae ornamento, fratri observando.