[105]
Johannes Zehnder an
Bullinger
[Aarau] ,
12. Juni 1532
Autograph: Zürich StA, E II 335,2005. Siegelspur. —UngedrucktDankt Bullinger für die ihm erwiesenen Wohltaten. Möchte mit ihm über viele Dinge sprechen, die er
in Briefen nicht schreiben kann. Hofft auf ein persönliches Zusammentreffen. Johannes Sebastian Bestli
wird Pfarrer in Aarau. Grüße.
Graciam et pacem a domino etc.
Tuae charitati pro universis in me collatis beneficiis 2 satis gratulari non possum.
Spero tamen aliquando fortuito obventurum, quo etsi non omnia, aliqua tamen ex
parte me compensurum; tu tamen interim me non minus atque semper fecisti commendatum
habeto. Essent sane perquam plura, que libentissime, cum presens ore
non possim, absens litteris colloqui vellem, si non litteras intercepturas [!] timerem.
Proxime enim eciam ad te scripseram 3 , verum hasce litteras tabellarius in Mellingen
4 oblitas reliquit. Gaudeo profecto in hiis nichil, quod timeam, scriptum, propterea
quod hospitem in Mellingen, Faßbinder 5 , in cuius hospicio littere relicte sunt,
neque tibi neque michi bene velle verear. Fiet autem in brevi, quod tu vel ad me,
quum Bernam 6 versus vis, vel ego ad te Tyguri veniam, ubi tum omnia ad sacietatem
usque tractabimus.
Vale, et Ioannem Sebastianum Bestly 7 apud nos in symmystam a meum electum
scias. Propterea has litteras 8 magistratus noster ei mittit, ut ubi primum nunc possit,
se ad nos vertat.
Salutato mihi uxorem tuam 9 cum liberis, M. Leonem b10 , Utynger 11 cum uxore
12 14
sua , d. Heinricum Goldly 13 , d. Vyß , et quotquott de me te rogaverint. Et caligarum 15
pro uxore mea tuum nie debitorem esse nondum oblitus sum.
Datum duodecimo die iunii anno 1532
Ioannes Zender
Semper tuus.
{Adresse auf der Rückseite:] Non minus integro quam erudito viro M. Heinrico
Bullingero, ecclesiasti apud Tygurinos, amico et fratri observandissimo.