|
Briefe_Vol_10-085 | arpa |
---|
Geidrius 11 stante suo nigro (hoc quid sit, nescimus 12 ) non deerit promissis, quibus Geldrios in fidem recepit 13 . Caesar Gendavi facit iudicia et iam 50 in vincula coniecit 14 ; populum tamen nondum exarmarunt. Persuasum est Geldrio regem G[alliae]15 caesari contra se auxilia abnegasse. Dux Suffulciae 16 , Anglus, nomine regis sui 17 magna pompa ad Gallum concessit et est regia magnificentia exceptus, ut videamus, quid Gallus possit erga omnes. Misit rex Angl[iae] Geldrio affini 18 vim pecuniae non parvam 19 .
Legati principum auditi sunt a caesare; nondum respondit, respondebit autern brevi 20 . Promisit per Sceperum 21 ein zimliche 22 antwurt. Simulatam interpretantur hanc clementiam et verentur, ne talis sit propter Turcam 23 etiam. Egerrime videtur promissurus idem, ut status conveniant et de religione serio consultent. Papam 24 aiunt timere veritatem et ordinum consensum.
Briefe_Vol_10-086 | arpa |
---|
Anglus insuper offert disputationem scriptis et coram. Scripta quatuor parata sunt, quae mittentur: De coniugio, missa, utraque specie et votis 27 .
Kalendis aprilis statuerunt convenire caesar, Gallus, Ferdinandus, Schotus 28 . Quatuor sunt, quibus caesareani minantur: Anglus, Danus 29 , Geldrius, nos. In aula de nobis minimum iactatur, forsan quia primi designati sumus bello. Hortandus est itaque populus ad poenitentiam et preces.
Praeterea caesar ex captivis 25 rotis implicuit 30 . Amicis eorum negavit sepulturam 31 . Gulielmus, comes Furstenber[ensis], abbas factus est 32 . Abbatiae nomen prorsus excidit. Timetur bellum, adeo contumeliose Heinrichus, dux Brunswigensis, libello publico 33 contra electorem 34 et Hessum egit. Audio hos dixisse non verbis, sed manu vindicaturos se iniuriam. Mihi videtur consulto sic actum a Brunswigense praesente caesare, ut videlicet nostri bellum incipiant; nam huc omnia consilia sua hactenus direxerunt. Age, nos didicimus et docemus domini esse regnum et potentiam et gloriam in saecula saeculorum 35 ; hoc teneamus. Concedat dominus, ut, qualitercunque nos invaserit, nos simus parati.
Briefe_Vol_10-087 | arpa |
---|
Mitto tibi et Theodoro 36 disputationem aliam 37 . Putaram risum me Theodoro moturum, sed bone deus, quam omnia video non tam seria quam cognitu necessaria. Putas tu vitam christianam posse consistere sine talibus disputationibus? Admonebitis vestros, quos huc misistis 38 , ut diligentiam utilitati aequam hic navent, si voluerint olim congredi cum papistis.
Vale cum uxore 39 et liberis 40 cunque Theodoro et Pellicano.
Basileae, 6. aprilis anno 1540.
Tuus Myconius.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, episcopo Tigurino, domino et fratri in Christo observando suo.