|
Briefe_Vol_11_035 | arpa |
---|
S. et mentem quietam.
De Cunharto 1 et hic rumor erat, dum latronum socius ducebatur, occisum esse. Verum hic confessus fuerat, ante annum iuvenem a suis interfectum et septem coronatos secum habuisse, de his se partem suam accepisse, non autem latronibus adfuisse. Equidem mox: "Ergo Conhartus ab his non est occisus." De ancilla 2 nihil est, quod ego audiverim.
Caesar 3 ab Heidelbergensibus expectatus est diu, sed frustra, a Spirensibus similiter; nam Palatinus 4 ceperat in illius adventum usque ad ducentas feras, et prohibitum erat vendia, quicquid in macellum fertur. Sed retrocessisse dicitur, eo quod Palatinum acceperit concionatorem evangelicum a se habere; 5 nunc autem ubi sit, ignoratur.
Comitia nondum sunt renunciata, et constat multos Ratisponae sic se comparasse, ut, si b illa non procederent, redigerentur ad mendicitatem.
Circumfertur hic forma cometae, quem dicunt adparuisse; 6 quia vero Grynçus nihil ea de re scripsit, vilifacio.
De Palatino, Brandenburgensi 7 , Clivensi 8 et Coloniensi 9 rumor etiam apud nos est subscripsisse confessioni Augustanae ipsos. 10
De colloquio 11 : Nostri, postquam nulla via potuit inveniri ad colloquendum sana, libris omnibus inclusis ad abitum sese pararant. Et ecce subito spiritus novus obsidet adversarios, ut congredi velint c Tredecima . igitur ianuarii notariis et substitutis datur iuramentum; sequenti die inceptum est colloquium. 12 Initium est de peccato originali. Qua quidem de re tam probe, dicit Grynaeus, instructos fratres, ut speret ignorantiam et impietatem istorum in lucem facile protractum in posse. Diem aut tres arbitratur disputationem duraturam utpote ceptam sub adventum caesaris, ut citius dissolveretur, si
Briefe_Vol_11_036 | arpa |
---|
De modo colloquii tametsi possem aliquid scribere, occupationes tamen in praesens non sinunt. Misit senatus Argentinensis earn formulam nostris. 13 Equidem ubique noto gratiam Christi fortiter hactenus adfuisse nostris. Idem spero et deinceps futurum; adeo sunt enim concordes, item et alacres, ut de praesentia domini dubitare non liceat et de fiducia causae certitudo sit.
Praeter haec de literis communibus Helvetiorum ad cameram 14 res sic habet: Descriptae sunt et missae iam in Saxoniam, in Misiam 15 , in Hassiarn, ad Brandenburgens[em], ad omnes; nemo non petiit eas, et spes est magna exemplum fore ad d libertatem Germaniae sustinendam.
Insuper de novo rege scriberem, nisi coniectarem vos iam pridem ea de re doctos. 16
De Gallo 17 rumor est ex Gallia defunctum esse.
Tandem consideremus, quam bonum sit et iucundum fratres habitare in unum. 18 Grynçus quoties scribit, vos diligenter salutat et te inprimis. Cum legatis nostris 19 dimisi literas eius ad vos; 20 non scribis, an sint redditae.
Vale cum tuis in Christo. Literae sint communes cum Theodoro 21 ; utrique scribere non valui.
Raptim, Basileae, 19. ianuarii anno 1541.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, in domino suo. Zurich.