[1484]
Simon Grynäus an
Bullinger
[Basel],
31. März [1541]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 208 (Siegelspur)
UngedrucktVerweist bezüglich des Charakters von [Hans]Vogler [d. J.]auf einen Brief von Myconius an
Theodor [Bibliander]sowie auf Voglers Vater [Hans d. Ä.], schildert die Unbeständigkeit des
jungen Mannes und macht Vorschläge für seine Erziehung; bedauert, dass er nicht rechtzeitig
Einfluss nehmen konnte. Bibliander lässt sich keinen Freundschaftsdienst gefallen. Was Bucer
aus Regensburg schrieb, teilt Myconius mit. [Martin] Frecht lässt Leo [Jud] bitten, dem
kranken [Bernhard]Besserer zu schreiben.
S. Vogleri 2 ingenium quale esset, satis ostenderat Theodoro nostro Myconius,
3 itaque ex illo poteras scire omnia; ad haec pater 4 ipse iampridem advertit,
quale sit, ut me post illum tibi de hoc dicere sit supervacuum. Tamen,
quia iterum postulas, dicam, quod sentio: Est ob flexibilitatem nimiam nimium
incertum; ut enim omnia potest percipere momento propemodum, ita
potest nusquam consistere, sed quicquid tulit praesens animi impetus, hoc
sequitur. Itaque custode eget certo, perpetuo et firmo, eget etiam non[?]
omnigenarum et novarum artium exercitatione, sed certarum et graviorum,
quarum congressu discet animi incertitudinem propemodum instar harundinis
mobilem. Etiam a hoc in eo malum est, quod non credit nec advertit
monentem. Porro qua maxime in re sit exercendus postea, meum iudicium
patri dixi. Non obiicerem artem novam; erit ea nova materia patrem fallendi.
Sed in iis studiis, in quibus coepit bene, cogerem progredi, nec diversum hic
argumentum, sed unum idemque praescriberem tantisper, dum in eo se intelligeret
profecisse, et simul de moribus, de constantia, de fide, de veritate
certa praecepta quottidie in certis et illustribus exemplis meditanda proponerem
et illorum contrarium aeque illustribus exemplis declararem. Haec
disciplina si illum revocare non potest et continere, ad stivam alligarem toto
biennio. Haec de illo paucis. Utinam tantum mihi vel pater vel is, qui eum ad
me adduxit, Hospinianus 5 , dixisset de eius ingenio, quantum ego nunc tibi;
potuissem curare iuvenem melius, quanquam me absente 6 fere plurimum
deliquit.
Video Theodorum nihil ex me beneficii admittere; quid beneficii dicam?
Etiam non leve indicium benevolentis erga se animi fert itaque omni b me
officio humanitatis excludit.
Nova, quae Ratispona ad nos Bucerus scribit, habes hic per Myconium. 7
Haec allata sunt hodie. Itaque videre licet, hii homines quantam reipublicae
curam gerant.
Vale in domino. Leonem 8 orabis, ut ad Bessererum 9 Ulmensem Hartman[?],
qui graviter decumbit, scribat diligenter et virum optimum literis
consoletur; hoc Frechtus orat. 10 Vale iterum.
Ultima marcii.
S. Grynaeus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, fratri colendissimo
suo. Tyguri.