[125]
Autograph: Zürich StA, E II 360,259. Siegelspur. —Ungedruckt
Bullinger früher empfangenen Wohltaten. Berichtet über seine jetzige Lage in Zofingen, wo er als Sprachlehrer tätig ist. Bullinger soll seiner gedenken. Grüße.
Gracia tibi et pax a deo patre et domino Iesu Christo.
Quod tam officiose me tuis literis erga Bernenses ministros ac meiis comodis tantopere studuisti 2 , gracias habeo et habiturus immortales, Heinrice humanissime. Tua in me multa, cum apud te Bremgarten agerem 3 , et maxima. Quibus sacrarum literarum muneribus me non donasti? Quibus me salibus inter ambulando non alloquutus? Quibus me refectionibus in edibus tuis non saciasti? Quibus honoribus a non honorasti? Denique animum tuum erga me tuis salutationibus, quamvis non literis, detinere non potuisti. Huiusmodi omnium nulla unquam deletura erit oblivio.
| Briefe_Vol_02_0187 | arpa |
|---|
Item, ut eciam te de meo statu cerciorem reddam, me scias adhuc b Zofigen inhabitare, iuventutem lingua vernacula ibidem instituere et aliquantisper evangelii ministris in oppido 4 et circum me dei verbo, ut solitus tecum, inservire.
Uxor 5 vero proxima partui, quatuor puelle, annona exigua 6 , onus ad laborandum vel lucrandum quasi nullum. Tamen auxilium a domino et spes fortissima in deum, qua me et domum meam hactenus mirabiliter enutrivit. Domini Bernenses 7 me in Zofigen manere iusserunt ad expectandum 8 etc. Quare multum t[uam] h[umanitatem] rogatam facio nostre mutue familiaritatis memor, uti non diffido te fore: Mihi et meiis in adiumento tanquam dei instrumentum esse, ubi comodum et faciendum, velis, iterum oro. Quod autem me adhortatus es per certos nuncios, videlicet Sebastianum Oeconomum 9 et Iohannem Bryttnow 10 , tuis expensis circa autumnum deo favente fiet, vel quo tempore me tuis literis expostules: Mox tuus Gutschenckel 11 et tue uxori Fenderli 12 praesto ero.
Ceterum est, ut salvere iubeas, flagito tuam dilectissimam Paenolopen 13 [!] ac Syrenem' 14 , parentem illum Griseum 15 , den wyldpret verjäger, den vogel schöcher 16 , den visch verderber 17 , et episcopum Iohannem 18 fratrem tuum de valle lacrimarum 19 von Ottenbach, dilectissimam ac suavissimam matrem tuam 20 , dominum Wernherum Steyner 21 , prothonotarium civitatis, Iacobum Funck 22 , denique totam familiam tuam.
Vale incolumis et me commendatum habe. Iterum vale.
| Briefe_Vol_02_0188 | arpa |
|---|
Raptim ex Zofigen, 21. die mensis augusti servatoris anno etc. 32.
Tuus humilis
Georius [!] Cardelius 23 Eripolitanus 24 .
Sepe ad me scribe, ut ansam scribendi ad te habeam.
[Adresse auf der Rückseite:] Venerando ac fideli M. Heinrico Bullero [!], ecclesiasti Tygurino, praeceptori suo multum colendo etc. c