|
Briefe_Vol_13-096 | arpa |
---|
Caeterum hac hyeme totus pene fui in lectione commentariorum tuorum in Mattheum, 3 quorum quidem lectio quam me oblectarit, vix oratione exprimere possum; imo usque adeo ea oblectatus sum, ut plane fatear me ex ipsis illis commentariis non parum fructus percepisse cum a ad eruditionem tum ad pietatem praecipue, que utique in ipsis mirifice commendatur abs te b . Proinde nisi scirem te non cessare posse, quin in reliquos quoque evangelistas commentaria scribas, alioqui etiam currentem te stimulis urgerem. Et quod in voto mihi est, id velim, ut facias atque sumas eum laborem in Lucam, exactissimum evangelii scriptorem. Pro hac tua erga me benevolentia profecto summa, quid rependam unquam tibi, cum nihil habeam, quod respondeat tantae tuae erga me benevolentiae, non desinam te vel summo amore prosequi, praesertim c ea charitate, qua nos Christus coniunxit ac copulavit. Bene vale.
Coloniae, calendis martii.
Salutabis (quaeso te) meis verbis caeteros isthic concionatores et inprimis dilectissimum filium meum 4 , qui me Coloniae cum convenisset d , tam suaviter et iucunde salutavit et conversatus apud me e fuit, ut eius non possim non meminisse, eumque etiam adhorteris, ut ad me aliquando scribat. At tu velim ut f , si quando ad me scribere volueris, characteribus utaris talibus, ut ex ipsis literas tuas et legere et intelligere possim. Interim bene vale.
Ioannes Caesarius totus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Viro pietate maxime insigni et literis et moribus optimis apprime ornato Henrico Bullingero, amico suo optimo et prope incomparabili.