|
Briefe_Vol_13-260 | arpa |
---|
Paucis itaque negotium explicabo: Quo consilio tu reliquique domini examinatores 3 , viri ut honestissimi ita et prudentissimi, me ad Lithopolitanos miseritis, oblivioni nondum puto tradidisti, videlicet ut ludo literario praesim ad tempus aliquod, 4 interim autem me concionibus publicis, si occasio detur, exerceam, ut suo tempore ipse commodius ecclesiae praeesse possim. Hoc ut facerem, in urbe ambire nolui certis quibusdam ex causis, neque etiam ambiendum videbatur, ut in pago concionarer, sed semper vocationem domini expectandam iudicavi, ne currerem domino non iubente.
Accidit itaque nuper, ut occasio daretur me non ambiente, sed aliis tantum non a cogentibus; concionatus itaque sum bis in pago proxime urbem, in ditione tamen Schaphusianorum sito. Quo modo autem et quibus iubentibus munus concionandi susceperim, d. Iacobus Leo 5 , puto, narravit. Hoc itaque senatus Lithopolitanus iniquo fert animo, non vult me concionari; prohibuerunt. Cum quaedam praetenderent, cur nollent. ita respondi ad singula, ut praeter privatos suos affectus nihil haberent. Tamen quia magistratus est, ego obtemperavi libens, donec consulerem alios. Quaedam loquebar cum consule 6 , ut diligenter singula cognoscerem. Tum inter alia, cum non haberet, quod diceret commode, tandem non amplius affectus suos dissimulans erumpit in haec verba: "Ich versich mich, mine herren von Stein werdind sich nit lassen zwingen, sy werdind es auch nit müssen thun" (haec enim sunt eius verba), "das sy ein schulmeister heigind, der auch ein predicant sin welle." Ego animum consulis affectibus rapi sentiens paucis respondi me non coacturum senatum honestissimum, cui merito obtemperare debeam, neque unquam in animo fuisse me quicquam contra ipsorum voluntatem facturum, hoc etiam muneris aliis quibus obtemperandum fuerit, iubentibus suscepisse atque eo animo me diligentius interrogare, quo me posthac eorum voluntati possim accommodare; ludi curam me suscepisse, ei ergo soli, quoniam ita velint, quam possim diligenter praefuturum, quam diu id mei officii fuerit. Tandem addit, si autem velim aliquando, si opus fuerit, ||294v. semel aut bis concionari, vel in pago vel in oppido habeam concionem. Ego
Briefe_Vol_13-261 | arpa |
---|
Unicum restat, ut, quicquid est laboris et taedii, patienter feram, eoque leviora mihi erunt, quo citius me liberandum fore speravero. 7 Per hanc hyemem in his pulveribus manebo, non enim decet tam cito discedere. Hoc tempore elapso, quod vobis denuo visum fuerit, faciam. Tu, rogo, mei suo tempore memineris. Quod e re mea fore noveris, facturum scio, me itaque ut semper porro commendatum habe. Prolixius scripsi, quam in animo erat, tantum ut singula diligenter cognoscas.
Vale in domino. Saluta meo nomine uxorem tuam 8 liberos singulos 9 et famulam 10 .
In oppido Lithopolitanorum, 19. septembris 1543.
T[uae] h[umanitati] deditissimus
Christianus Hochholzer.
[Adresse darunter:] Clarissimo viro d. Heinricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti fidelissimo, domino ac patri suo colendissimo.