[1911]
Autograph: Zürich StA, E II 366, 307 (Siegelspur) Ungedruckt
Der schlechte Gesundheitszustand von Hospinians Bruder [Christian], der sich mit seiner Frau [...] sechs Wochen bei ihm aufhielt, ist Bullinger sicherlich bekannt; nach Auskunft der Ärzte besteht Hoffnung auf Genesung, nur sollte [Christian] möglichst nicht weiter in der Schule arbeiten; daher bittet Hospinian dringend, [Christian] wieder in den Kirchendienst [nach Zürich] zu berufen; Gott allein weiß, wie dankbar er dafür wäre, und gern möchte er sich einst Bullinger erkenntlich zeigen können. Grüße.
S[alutem]p[lurimam] d[ico].
Valetudinem fratris mei Christiani 1 puto tibi notam esse, 2 Bullingere colendissime, quandoquidem iam quartum in ea agit mensem et apud me una cum uxore 3 hic fuit septimanas sex. Et haberem mehercle plura, quae de ea a tecum communicarem, si vel tempus vel negocia nostra ferrent, sed quia neque tibi audire omnia neque mihi scribere vacat, eorum te admonebo tantum, quae silentio praetereunda minime videntur. Quodsi frater ipse prae valetudine potuisset, de omnibus et prolixius et melius me scripsisset. Bona quidem spes est et nobis et medicis, qui eius curam susceperunt, fore ut pristinae valetudini brevi restitutus ad functionem suam scholasticam 4 revertatur. Verumtamen quum morbi huius naturam consideramus, non videtur nobis committendum esse, ut eum diutius in triviali ludo degere patiamur. Timendum enim, ne, si ex laboribus istis plusquam taediosis veterem sibi molestiam revocarit et secundo in gravissimum hunc morbum inciderit, non futurus sit postea ullus curae locus. Proinde ego oro atque obsecro, mi Bullingere, effice, quemadmodum potes, ut temporis successu revocetur ad vos frater meus et ecclesiastico alicui muneri praeficiatur, in cuius administratione paulo quietior atque tranquillior esse queat quam in instituenda
briefe_vol_14_235 | arpa |
---|
effera et effroeni huius seculi iuventute 5 . Quod si hac in causa gratificatus nobis fueris, experiere, quam acceptum fuerit nobis officium tuum. Equidem quo animo et erga te caeterosque Tigurinos fratres et vestrates omnes sim, novit is, cui soli cordium penetralia 6 patent. Neque enim ingenium meum fert cuiquam animi voluntatem verborum declarare lenociniis, sed malo re ipsa et factis, qualis sim erga quemque, innotescere. Atque utinam opera mea indigeretis aliqua in re! Visuri essetis dubio procul studium in vos tantum, quantum a me fortassis non expectastis hactenus. Sed spero dominum olim occasionem mihi oblaturum, ut certiores vos de mea possim facere voluntate.
Vale et nos tibi commendatos habe.
Ex collegio nostro Augustiniano 7 ad 5. idus maias anni 44.
Salutat te officiosissime cum tota familia tua frater meus Christianus cum uxore. Meis verbis salutabis d. Pellicanum, Megandrum, Bibliandrum, Erasmum 8 , Binderum et alios. Denuo vale.
Tuus ex animo totus Ioannes
Hospinianus.
[Adresse auf der Rückseite:] Sacrarum prophanarumque literarum eruditissimo viro d. Henricho Bullingero, apud inclytum Helvetiorum Tigurum archiepiscopum agenti, domino et fratri suo in Christo semper observandissimo.