|
briefe_vol_14_464 | arpa |
---|
Gratia domini tecum.
Ago tibi gratias ingentes, doctissime Bullingere, pro libello tuo 2 , et si possum, maiori olim relaturus etc. Placet Frisii 3 docta et familiaris versio, qua admodum diligenter pils et ecclesiae Christi iisque, qui Teuthonicam 4 callent, ad spem futurae gloriae, quae revelabitur in nobis, 5 incitamentum fidei prebuit. Legent enim simplices et pietatis studiosi cum Iobo agnoscentes hanc spem certo repositam in sinu illorum 6 ; hac spe denique freti facilius tollerent omnium seculorum adversitates etc. Verum cum et mihi copiam feceris idem opus Latine excudendi, mitto ad te eius rei exemplar 7 , quod dispitias, obsecro. Temeritatis siquidem fuerit id sine tua recognitione publicare etc.
Adolescentem, cuius mentionem facis in tuis litteris, 8 prothoscriba noster 9 , simulac Voglerus 10 ad suos concesserit, in suum famulitium facile conscribet salario procul dubio non admodum magno in tui Tigurinorumque omnium gratiam.
Ecclesia nostra satis bene haberet, si novus ille oeconomus 11 , a quo tota respublica et oppidi et agri pendet, consceleratos illos nebulones 12 , qui sua
briefe_vol_14_465 | arpa |
---|
Omnem ergo movebimus lapidem 15 , ne ea, quae magno labore Erasmus 16 vester et ego pro virili, atque ut potui, in hac ecclesia numinis opitulatione edificavimus, corruant, neque cedam satanae - confortante me domino, sine cuius benigno auxilio d nullus sum -neque satellitibus eius, dum vel vi, quod absit, me eiiciant, vel melior, qui plus quam ego hanc Spartam tueatur 17 , succedat. Quod si mihi silicernio 18 migrandum fuerit, antiquam meam patriam Helvetiam e , 19 nisi me dominus aliis adpulerit oris 20 , repetam. Haec generatim de perversis impiorum ingeniis; nam singula in spetie persequi longum fuerit. Die kere ist jetz 21 an uns ; post tenebras speramus lucem 22 etc. Tu interim cum fratribus et ecclesia vestra orate dominum enixissime, qui nos in hanc tentationem inducit, ne vincamur a malo 23 .
briefe_vol_14_466 | arpa |
---|
Multae insidiae, multa perversa ingenia, non pauci falsi fratres ex Wirtenberga, Schnepfiani 24 maxime et novatores et caeremoniastae 25 , nos impetunt non f minus quam hactenus ecclesiam Mombelgardianam g 26 ; quot capita, tot sententiae 27 . Verum solidum dei verbum purumque domini ||268a r. eloquium propediem illorum stultitiam prodet. Huic basi, quotquot nostrum sunt in isto agro, innitimur; sine illo cortice in pelago huius mundi 28 non namus 29 . Haec raptim de rebus nostris, alias, dum vacarit, plura.
Occupamur vindemia, quae apud nos perparce provenit; nec mirum, cum dei benefitia adeo ingrate profundantur. In huiusmodi perlurcones 30 clamamus ad rauzim usque 31 parum proficientes. In rerum omnium caritate nulla frugalitas, sed maior luxus; unde impoenitentibus nil aliud quam graviorem domini manum expectandam videmus.
Bene vale, vir in Christo sanctissime, nosque deo et filio eius Iesu Christo tuis precibus et ecclesiae tuae commenda, ut ipse in nobis, non propter nos, sed ob nominis sui gloriam, ab adversariis triumphet. Salutabis meo nomine omnes tuos verbi dei collaboratores, Pellicanum in primis, Gwaltherum, Megandrum, Bibliandrum et meum Erasmum 32 , et quotquot nobis in Christo
briefe_vol_14_467 | arpa |
---|
Raptim, Richenvillae, 13. octobris.
Tibi deditissimus
Matthias
Erbius.
[Adresse auf der Rückseite:] Viro pietate simul et eruditione eximio d. Henricho Bullingero, ecclesiastae Tigurino, patrono suo percharo.