|
briefe_vol_14_471 | arpa |
---|
S. Plane 1 , quod cuperem, iam ad te nequeo, venerande Bullingere, anime mi; scribo tamen, ut possum. 2 De Hardenbergo nostro 3 , Speculo 4 et aliis non opus est quicquam; sunt et manebunt illa suo loco. Quod ad aeditionem operum Z[vinglii] attinet, 5 nihil ego porro vos, etiamsi possem, remorabor, quum de modestia et dexteritate vestra optima quaeque mihi polliceri ausim. Dominus suopte spiritu omnia, quo felicissime cadant, moderetur!
Philippi 6 fatum supra modum et veri fidem mihi dolet. Interim fieri istuc singulari domini consilio non dubito, qui ista occasione ad meliora sanctissimum illud pectus avocabit. L[utherus], valde vereor, ut inauspicatum hunc cursum feliciter consummare queat. Dominus illi impotentiam istam malesanorum 7 affectuum, quam primum eximat et illius ac nostri misereatur!
Musculum 8 optarem melioribus natum non sequi deteriora; nihil huius vidi, sed esse qualia istius scribitis, non ambigo. Cochleo non video te operae precium facturum si multis respondeas. 9 Iniicit remoras istas satan tuis illis aliis pientissimis conatibus, in quibus valde rogo ut pergas; perdant hunc in modum bonas horas, qui non nisi pessimis oblectantur.
New zytung 10 wirt by unß wunderbarlich umgetragen, so unglich, das es uber die massen, ut credam colludere monarchas istos in aliorum perniciem. Si gebend für und schribend, der Frantzoß 11 müsse dem kaiser 12 vyl tunnen golds widerlegen und namlich allen costen des gantzen kriegs ab anno 1543 byß yetzund abtragen. Das sagend und schribend die kaiserischen constantissime. 13
briefe_vol_14_472 | arpa |
---|
Item die aidgnossen seyen nitt im friden, das sy aber, wann es gleych war ist, nitt bekumeren wurt; si dorffend 14 kains zugesagten frids vom kaiser, werden wol vor im belyben 15 16 .
Der Engelender 17 soll den friden kurtzum nitt annemen wellen a , und da wirt es noch schnuffens brauchen, wie ir schreiben. 18 Quod addis vero: "Quid si? Caetera intelligis"19 , ego plane non intelligo b ; quare velim te dilucidius istuc mihi proximis literis enarrare.
Magno animi mei dolore ad extremam calcem 20 epistolae tuae commemorationem stragis vestrorum a vestratibus vestris 21 legi, ab integro mecum miratus altitudinem iudiciorum dei; 22 verum omnia electis ad salutem. 23
Ah, mi suavissime frater, ne cesses nos domino commendare! Prorsum video gravissima nobis impendere, quibus sufferendis opus fuerit 24 divinae manus potentissimo auxilio.
Salutabis amantissime totam tuam domum cum omnibus amicis et fratribus, praecipue Gvalthero nostro 25 , cui ubi primum vacabit, ad amantissimas suas literas respondebo. 26
Non multa dicam, sed meipsum totum vobis debeo, quos hunc in modum candide ac modis omnibus syncaere amare me clarissime video. Salutem tibi adscribere iubent germanus frater 27 cum Zviccio 28 .
Constantiae, 18. octobris 1544 c .
Tuus Ambr. Bl.
Dic Gvalthero me consuli nostro 29 literas ipsius 30 meapte manu reddidisse.
briefe_vol_14_473 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite:]d Praestantissimo pietate ac doctrina viro d. Heinricho Bul[li]ngero, venerando suo [atque] charissimo fratri etc. Tiguri.