|
Briefe_Vol_15_235 | arpa |
---|
S. Te amicitiam meam diu expetivisse, vir memorabilissime, ex animo laetor. 1 Nam id ipsum est, quod ego obviis tibi manibus offene iam pridem decreveram, si quacunque occasione id fieri commode hactenus potuisset. Nunc vero, cum tuam et pietatem et humanitatem in me tam liberaliter profuderis, ut non solum humanissimis literis, sed etiam tuo foetu, nimirum sacrosancta Tigurine ecclesiæ confessione 2 me et salutaveris et donaveris, iamiam votis meis ardentibus compos sum. Vicissim site mediocritate Laeti gaudere libet, tibi satisfactum esse puta. Scio equidem me tibi haud commendabilem fecisse a vel erudicionem vel rerum experientiam, de quibus nihil plane gloriari possum; sed si quid pietatis in me esse existimatur, dei solius benignitati, cui semper sit gratia, acceptum, referatur, qua fidelium mentes variis et miris quibusdam modis conglutinantur. Ita spero me tibi primum innotuisse, et nunc, quod faustum et felix sit, perpetuum amicitiae foedus tecum percussisse. Ecquid potuerat de me plus mereri quam Gordius 3 et Spinx 4 illa, que Lutheri apophtegma et nodum multis indissolubilem tanta modestia, tanta gravitate, tanta denique maiestate solvent, ita ut, quotiesquoties reconnectantur, explicata sint? Indicibile est, vir optime, quam mihi syncenisque omnibus apud nos hoc scriptum vestrum arrideat; necessarium enim fuit et salubre futurum est reclamantibus etiam portis inferorum et Cerbero ipso 5 . Illa, inquam, vestra confessio, etiamsi dei gratia jamdudum recte institutus sim, omni metallo mihi erit pretiosior meisque liberis thesauri loco custodienda.
Argentorati, ut audio, restauratur confessio aunicularis, cene domini previa, et forsitan nonnihil aliud Romane farine 6 7 Bucerus edidit concordiam
Briefe_Vol_15_236 | arpa |
---|
Salutem tam celebrium virorum, d. Pellicani, Bibliandri, Megandri, Gvaltheri, b gratissime amplector adeoque, ut letus laeter et exultem. O si aliquando merear in album singulorum amicitia referri! Resalutabis singulos quam diligentissime, omniaque officia illis de me pollicearis. Vale et meam rudiloquentiam boni consule.
4. aprilis 1545.
Georgius Froelich, Letus appellatus,
archigrammateus Auguste Vindelicorum.
[Adresse auf der Rückseite des folgenden, unfoliierten Blattes:] Virtutibus et erudicione ornatissimo viro domino Henricho Bullingero, Tigurino ecclesiastae vigilantissimo. Zurch c .