|
Briefe_Vol_15_388 | arpa |
---|
Quanti te faciam semperque fecerim, deus novit; idcirco illud molestius mihi fuit, quod nunciari iussisti, te, inquam, valde mirari, cur nihil responderim, cum ad me vel bis litteras 3 hactenus dederis, qui fiat, ut nescias, utrum in tuorum amicorum vel hostium albo sim recensendus. 4 Quid, optime Bulingeri, (queso te) a syncerissima tua charitate me potuit aut debuit alienare? 5 Nil sane, quod ego sciam, intercessit, ut talem amicum et, quod pluris faciundum est, tantum Christi membrum averser. Non is sum, qui dissidiis indulgeam aut propter exortam contentionem de eucharistia christianam pacem labefactatam velim. Sententia vestrae ecclesiæ, quantum ego illam intelligo, non aberrat a vero. Si ergo hoc non existimaris tibi me reddidisse a infensum, nullam plane aliam causam coniectare possum, propter quam inducaris, ut de mea voluntate erga te dubites. Sed ista, certum habeto, nihil huiusmodi efficere potuit. Quamobrem persuasum tibi habeas me esse in praesentia ut unquam antea in tuorum amicorum censu. Non tamen ob id me ita putes comparatum, ut non plurimum doleam has controversias in haec tempora incidisse. Sed ut caput et causam, ut denuo excitarentur, in vos reiiciam, deus avertat! Rei deploro infaelicitatem, sed vos meo suffragio minime gravo. Et tamen, cum ecclesiae sue Christum adesse et adfuturum perpetuo non dubitem, ex hac disputationum conflictatione certum aliquem fructum mihi tandem polliceor. Nam huius generis disceptationes vel id saltem utilitatis afferre consueverunt, ut res, que controvertitur, maiori evidentia et claritate illustretur. 6 Contendam itaque pro viribus a deo per Christum, cum ut veritas pondus suum retineat, tum ut animi, qui utrinque sunt offensi, spiritus sancti oleo et leniantur et reconcilientur. De me vero nil (oro te) sinistri suspiceris. Vobiscum pacem colo et ecclesiæ unionem. Ardeant et inflammentur alii, quantum velint. Ego ilias sententias vel aspernari vel damnare non debeo, que cum verbo dei consentiunt; in quorum genere yestram reponendam esse apud me statui. Habes ergo circa hanc rem candide et syncere animum meum.
Venio ad tue admirationis causam. Ea, ut iste 7 dicit, est, quod scripseris ad me iam bis, neque ego rescripserim. Tue littere (credas mihi velim) non sunt redditae. Non me ita vel christiana charitas vel Italica consuetudo instituit, ut amico scribenti et tau, ut tu es, amico dedigner respondere. Istud, ita me deus amet, nunquam fecissem. Litteras a te hactenus habui binas, 8 sed que
Briefe_Vol_15_389 | arpa |
---|
Deus te servet nobis diutius incolumem. Postremo id tibi non excidat, ut, si quid me hic in tuam gratiam posse facere arbitratus fueris, hoc me scias statim perfecturum esse, cum mihi exponi curaveris.
Salutes, obsecro d. Pellicanum, Bibliandrum et reliquos in Christo fratres.
Argentorati, nonis iulii 1545.
Petrus Martyr Vermilius.
[Adresse auf f. 154b:] Clarissimo d. Heynricho Bullingero, ecclesiae Tigurinae pastori fidelissimo. Tiguri. 11