|
Briefe_Vol_17-367 | arpa |
---|
lam vero ad quae 2 tibi responderi vis, non video, cur magnopere sim solicitus, nisi non intellexeris ea aut oblitus sis eorum, quae discedenti 3 tum parens 4 tum ego dedimus in mandatis. Quod enim caenam domini attinet et communionem rursus contuli cum patre tuo. Is vult omnino, ut ea religione imbutus redeas, qua instructus abiisti, praesertim vero quod caenam domini attinet. Iubetque, ut hospitium mutes (nisi dominus tuus 5 ab instituto suo desistat) a , et alium quaeras hospitem commodum, ego vero quid consulerem.
Si isti docent, ut docere audio, veram fidem tradere, et credere ipsum domini corpus realiter exhiberi in caena manducantibus, idque modo ineffabili, si adiiciunt, ut adiicere audio, manducare sibi iudicium, qui non accedit hac fide instructus, quomodo quaeso author sim tibi iudicii? Non enim credo te sentire et credere Christi corpus realiter exhiberi in caena. Non enim hoc credit ecclesia nostra nec credendum tradit scriptura. Sed hoc credendum est: Christi corpus verum esse corpus et manere in gloria et realiter quidem esse ad dextram patris 6 , sacramentaliter et spiritualiter in caena; de qua re non est, quod novam disputationem instituam. Scis, quid responderimus Luthero. 7 Dicerem ergo: 8 "Oro, domini, ut hactenus permittatis me mea fide frui et vivere, neque urgeatis ad ea, quibus conscientia mea gravatur. Vos dicitis eum manducare iudicium, qui non credit Christi corpus realiter exhiberi in caena domini. 9 Id vero multis de causis credere non possum, maxime cum sentiam, sicut docet Tigurina ecclesia, et sicuti confessa est contra Lutherum. Nolite itaque mihi onus imponere. Non contemno vestram b || 645V. ecclesiam. Rursus non is sum, qui velim aut debeam vobiscum conferre aut disputare", et reliqua, quae ipse potes adiicere.
Haec et similia dixi discedenti. Miror ergo, cur repetas quaestionem. Dixi, quid evenerit loachimo Forero Vitudurano 10 et quomodo is quoque in hac re
Briefe_Vol_17-368 | arpa |
---|
Neque vero ab illorum caena abstinendum putarem, nisi tam accurate hunc articulum urgerent Christum realiter, hoc est Christi ipsissimum corpus praesens esse, et hunc articulum in caenae negotio praecipuum facerent, cum tamen Christus dicat: "Hoc facite in mei memoriam", 13 et cum nolumus accedere ad caenam. Non propter dissensionem doctrinae minutae aut quod omnino dissentiamus ab illis in religione tota accedere nolumus, sed propter illum articulum, quem illi contra articulos fidei et contra ingenium caenae comrnemorativae urgent nobisque caenam ea re parum gratam faciunt, ita ut accedere nobis non liceat, nisi libeat simulare frui, quod intus non credimus. Scis autem a christianis maxime in mysteriis hypocrisin abesse debere. Intelligis abunde satis, quomodo te gerare in hac re, ita ut illi intelligant te nullo vitio tuo malo separare ab ecclesia, sed potius culpa doctrinae et articuli, quem isti novum ingerunt in caenam; alioqui te consentire in reliquis cum ecclesia.
Interim non iubeo te consentire in doctrinas, si alias quoque habent adversas doctrinae sanae, quas iam ignoro. Intelligis, opinor, quid facto sit opus. Omnia autem cum modestia facies.