|
Briefe_Vol_03_0182 | arpa |
---|
S. Non desinis me ornare beneficiis tuis, immo et donis, quibus deus ipse non cessat nos erudire, charissime Heinrice, et per te sui cognitionem in nobis augere 1 . Libellum 2 vidi, sed nondum eo sum saturatus. Vidi in eo, quae aliquando a Simlero 3 , cui vulgariter scripseras 4 , vix extorseram. Desidero adhuc reliqua post 9. quaternionem in opusculo Vadiani 5 . Quae si fuerint excusa, cura ut et haec aliquando habeam.
Caeterum quod denuo quaeris 6 , per quem mittendae sint pecuniae adulescentibus 7 apud Byturiges: Ex urbe nostra quattuor sunt illic, quibus pecunia per mercatores Lugdunum mittitur mercatorum sollicitatori Cunrado Schlisselberg 8 . Is postea Melchiori nostro Volmario illic greca docenti et pueros nostros foventi reddi curat.
Proinde non possum denuo te turbare id, quod nobis toties obiicitur: pulsus vester angelicae salutationis 9 , feriae apostolorum 10 , quod pro contione salutationem angelicam refertis 11 , et quod ultimo omnium deterrimum censeo, cum comitiis novissimis 12 decretum sit vestro consensu adulterum puniendum quinque diebus 13 . Nunc rescribitis, quod forte facti aut consilii paenituerit, ad senatum nostrum 14 , quatenus non nisi tribus puniatur diebus 15 . Sic primi incipiunt fieri novissimi 16 , id quod de nobis perpetuo formido. Praeterea sunt apud nos abrogatae dedicationes singulae, quod omnium ferme seditionum et malorum saeminaria sunt. Vos vero et toleratis et novas instruitis. Nuncii vestri 17 in comitiis Badenis ad pulsum angelicum genua flectunt, nostri manent erecti. Tercii 18 , hoc est Antronii 19 et alii quique, rident utrosque: «Ecce», inquiunt, «quam conveniunt illi in religione!» 20 Male postmodum habet nostros rituum imparitas, et quod ridentur, obiiciunt nobis, cur et haec non indulgeamus, et ubique ansam quaeritant, qua se ab evangelio et magistratus edictis se exonerent. Immo in quaestionem venit apud senatum, ut sese legati habere debeant. Vocabimur nos 21 pro responsione, et tu, cum antea scripserim, nisi me turpiter fallat
Briefe_Vol_03_0183 | arpa |
---|
Tandem sunt inter nostrates agri pastores, qui vestitu aut penitus subrustico aut vano variique coloris incedunt. Hi praeter libertatem, quam in iis sibi putant, vestros praetexunt 25 , et dum a me increpantur, novum me papismum statuere calumniantur. Qualis igitur tuorum sit vestitus, paucis mecum communica.
Audio Leonem 26 ab Ulmensibus vocari 27 . Nollem eo carere patriam nostram, non dubito tamen te facturum, quicquid vestrae ecclesiae commodissimum videbitur. Ich gsäh noch immerdar gern ein tusch; du verstast mich wol. Lieber, wenn kumpt Bullinger gen Bern spacieren? Ad calendas graecas; ich habe sin kein sorg meer, bin frylich wol sicher vor imm 28 !
Vale et perpetuo parce naeniis meis. Semper effundo cogitationes meas erga te, cui unice inter omnes mortales fido, quantum homini fidere licet.
15. septembris anno 33.
Tuus B. Hall.
[Adresse auf der Rückseite:]An Meister Heinrich Bullinger, predicanten ze Zürich, sinen geliepten herren und bruder.