[290]
Autograph: Zürich StA, E II 348, 424. Siegelspur. -Ungedruckt
Hofft, die Einigkeit der Reformierten bleibe bestehen, gegen die Satan nichts ausrichtet. Zweifelt nicht, daß Gott den Bernern beistehen wird. Hofft das Beste für Leo Jud , der Anfechtungen ausgesetzt ist. Nachrichten über die Verhältnisse in Dinkelsbühl und Münster.
Salve in domino.
Iterum videmus, quam nolit dominus extra ordinaria via suum negocium provehi 2 . Sed utinam dominus illum a vestris satanam depellat, qui persuadet a societate sanctorum, quibus in domino volunt iuncti esse, tantopere abhorrere. Videt se coniunctos non posse frangere. Laborat igitur, ut disiungat. O senatum vestrum, quam non videtur sui similis 3 . Sed etiam si omnes Bernates deserant, ita video illis dominum dedisse vel unum consulem 4 , verum Davidem, verum Iecheziam 5 , ut non dubitem illis dominum egregie adfuturum. Oremus dominum, ut adsit omnibus!
De Leone optime spero. Est nunc in tentatione 6 . Recipiet se.
Vale.
Dinckelspuhel accesit[!] evangelio tota, etsi lutherano 7 . Monasterium tumultuatur misere 8 . Cui consulimus magno labore 9 .
| Briefe_Vol_03_0237 | arpa |
|---|
Saluta optimum Pelicanum, cui alias rescribam. Nunc vere non licet. De caesaris adventu nihil. Quid papa cum Franco 10 , nondum erupit. Christus nobis rex est. In eo aeternum vincemus.
Pridie calendas decembris.
M. B. tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Viro pientissimo Heylrycho Bullingero, evangelistae Tigurino, fratri observando. Zürich.