29
BULLINGER AN
AMBROSIUS BLARER
Kappel,
4. Juni 1528
Gedruckt: Heinrich Bullinger, De origine erroris in divorum ac simulachrorum
cultu, Basel 1529, f. A 2r. - v. (Widmung); Blarer BW I 160 fZusammenfassung von Vorgeschichte und Zweck des Werkes «Vom Ursprung des Irrtums bei der
Heiligen- und Bilderverehrung», Widmung an Blarer.
Ambrosio Blaurero, sanctae constantiensis ecclesiae doctori fidelissimo,
Heinrychus Bullingerus gratiam optat et vitae innocentiam a domino.
Scripsi, dilectissime frater, ante annos aliquot 2 per privatam exercitationem
nonnulla ad Lactantii illius imitationem de erroris origine 3 deque uno vero
summo deo, eius providentia et cultu, item de multis ac falsis diis et superstitione 4 ,
ad quae nunc primum redii ac nonnulla retractavi, posteaquam a missarum
origine 5 vidi fidelibus conatus nostros non admodum displicere. Atque eo etiam
libentius feci istud, quo frequentius pontificii nobis ingerunt sacrosanctam et
longis retro saeculis observatam religionem, ut vel temporum supputatione et
eorum scriptorum convincantur authoritate, quibus plurimum fidunt stolidissimi.
Si enim saperent, satis superque iam olim adversus vanissimam esset superstitionem
disputatum etiam ex prophetarum ac apostolorum oraculis, ut ac nostra
instructione minime opus haberent. Sed sacra aut in dubium vertunt miseri aut
depravationem obiitiunt invidi, tandem vero ad catholicos et vetustissimos,
ut aiunt, ecclesiae ritus tanquam ad sacram confugiunt ||A 2v. ancoram 6 . In qua
tamen re non minus peccant, quam cum ipsa domini dei verba torquent, lacerant
penitusque conculcant, quippe cum sacrosancta fidelium ecclesia neque divos
coluerit unquam neque simulachra habuerit neque iis initiata fuerit sacris ac ceremoniis,
quibus interim illi se omnino christianos videri volunt. Id quod hoc
nostro opusculo luculenter demonstrabimus ad gloriam ac laudem dei coeli et
domini nostri Jesu Christi, qui una cum patre et spiritusancto unus solus ac
verus deus regnabit in sempiternum, amen. Hunc autem nostrum conatum nunc
quidem post quinquennium fere recognitum, at in ipsa pene incoeptum pueritia
certe ardentissimo in deum animo, uni tibi, Ambrosi dulcissime, dedico
7 , ut dignum
habeas amicitiae ac societatis pignus, lucubraciunculam videlicet, qua
unius dei et domini nostri Jesu Christi gloriam propugnamus, per cuius charitatem
ineffabilem in christianam coivimus societatem; neque enim is es, qui alias nostra
egeas institutione ipse in rebus summis eruditissimus et in gloria dei vindicanda
fidelitate ac fortitudine ex aequo suspitiendus, id quod etiam testatur constantissima
constantiensis ecclesia fide, patientia, puritate ac dilectione clarissima.
Iamque vale et pietatem, ut facis, doce nosque ama, frater charissime.
Ex Capella Tygurinorum, quarta junii, anno ab orbe redempto 1528 a.