|
Briefe_Vol_04_0064 | arpa |
---|
S. Tumultus, qui Parrhisiis fuisse dicitur 1 , in senatum usque nostrum hisce diebus scripto 2 pervenit, et hunc hodie testificatus est vir 3 nobilis a rege 4 recta Basileam profectus. Rex cum equitatu grandi nunc ad Parrhisios contendit, nescio, quid acturus. Parat aliquid in caesarem et fratrem huius 5 , nescio, an etiam in alios. Hessus apud eum fuit suis ignaris 6 . Quid egerit nescio. Illud scio, libellos ultro citroque datos et sigillis munitos. Interpres huius fuit Philippus, comes Furstenbergensis 7 . Galli legatio 8 ex Augusta mox concessit ad ducem Bavariae 9 . Initio blande tanquam sequestrum acturus 10 in conventu dixit, tandem tam minaciter contra caesarem et Ferdinandum, ut inde intelligam argumentum orationis eius, qua de tu nos monuisti 11 . Episcopi Maguntinensis 12 , Herbipolensis 13 , Trevirensis 14 adeo sunt amici Hesso, ut Trevirensis a rege deduxerit iterum in patriam. Admiranda haec. Indicta sunt Hesso saturnalia et equorum stabulatio, ut ita dicam, usque ad millenariam sexcentenariam.
Turcam rumor est parare navigationem in Italiam. De papa ne verbum quidem audio. Deus est nobis invocandus semper, ut turbas tollat verbumque suum tueatur 15 .
Briefe_Vol_04_0065 | arpa |
---|
Vale per dominum cum tuis et Utingero et Pellicano et Leone 16 et Theodoro 17 .
Basileae, raptim, 16. februarii anno 34.
Os. Myc. tuus
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero amico.