|
Briefe_Vol_04_0435 | arpa |
---|
S. Quae hisce ad te scribo, charissime Heinrice, quandoquidem ex principum
nostratum iussu id fit, eo magis sepulta apud te sint, quo magis tibi velut
amico primario et ex animo sibi faventi sua, et ea quidem non vulgaria concredere
dignantur a . Varii ab amicis 1 etiam ad nos deferuntur rumores bellici,
quibus non solum nobis, non uni et alteri civitati, sed universae ferme Germaniae
christianae interitum a cesarianis, pontificiis et Hispanis interitum [!]
comminantur propter evangelii doctrinam veluti extremam iam manum ad
exterminandum eam apposituris. Gebennensium tragaedia exitialius atque
magis intestinum prae se fert bellum. Quod enim ad concordiam attinet, nihil
adhuc actum est. Allobrogum regulus 2 pernegat in universum pacis conditiones
totamque belli compositionem Paterniaci ab Helvetiis omnibus decretam
3 . cui et Vadianus aderat 4 . Bernates huic non sunt cessuri. lusticiam
implorabunt iudicem 5 . Quae si illis negetur, quemadmodum rara nunc est
avis, alia cogitabunt consilia. Interim gloriantur et minantur Antronii 6 a
parte sua constantissime futuros Tigurinos. Occasionem optant, utcunque pacem
se per omnia quaerere simulent, qua vel aliorum nomine in nos gladios
stringant vel nos priores contra se excitent. Cum itaque a Basiliensibus et
aliis nonnullis attentatum sit civitates nostras conciliare atque in pristinam
revocare amiciciam 7 tametsi
, frustra, quod non sint amplius apud vos a secretis
8 , quibus haec studia tuto credi possint, nihilominus id ipsum senatus
noster denuo ambit, ea vero conditione, ut tuo consilio fideli tamen et opera
praefectus noster Lenczburgensis 9 cordatiores conveniat ex civibus saltem
diacosiis 10 , qua tandem ratione fieri posset, ut animi civitatum fortius coalescerent.
Diceres: Cur non mittitis legatos, ut videatis rem serio agi? Pusillanimes
certe nostros reddidit, quod aliis hactenus negatum est. Ubi vero tu
cum piis, atque iis cordatioribus consulueritis et revera consulere poteritis,
exploratis multorum prius animis spe nostra non frustrari referet praefectusBriefe_Vol_04_0436 arpa
ad nos, et videbis legationem seriam. Obiiceres deinde conditionibus certis
publicae pacis negatum, ut amplius privati pagi privatas inter se erigant civitates
. parte adversa cum Friburgensibus contra pacem actum 11 Nihil turberis. A
nemo nescit 12 . Proinde civitatibus multis, multis item tabellis et sacramentis
opus non erit, modo animi amore redintegrati sint. Obsecro igitur te nomine
nostrorum, qui te rogatum volunt per me, summam adhibeas diligentiam,
quasi tuopte ingenio et consilio id facias, et quod inveneris, mecum
per praefectum 13 , compatrem meum, communices. Habes quae velim velintque
nostrates.
Caeterum propositiones tuas de praedestinatione, libero arbitrio 14 , magistratu, nobilibus, censibus, decimis et sabbato 15 transscribi curavi 16 , perlegi. Videntur vero plus relinquere, quam fronte polliceantur. Pro ocio perpendam. Intellexisti, quod aliquando et me ursit ein sömlich rouw 17 predigen de praedestinatione. Tuentur se multi libello Zvinglii 18 . Sed de his alias.
Hodie sunt apud nos nundinae. Cras cum fratribus accingimur ad confessionem vestram 19 perpendendam. Gut ding muß wil han 20 . Unum addam, quod si per omnia meis literis respondisses per Burcardum illum, multo faelicius omnia se habitura sperassem. Gaudeo te pergere in scribendo in Pauli epistolam ad Corinthios 21 .
Vale et me, ut soles, ex animo redames, qui mihi omnium mortalium charissimus es.
14. decembris.
Salutant te fratres et symmistae. Francz 22 mag nütt meer. Salutat te Nollius 23 et alii. Rursum vale.
Anno 34.
Tuum minimum nummisma.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiastae Tigurino, fratri suo charissimo.