[518]
Berchtold Haller an
Bullinger
[Bern],
31. Januar 1535
Autograph: Zürich StA, E II 343, 70 (Siegelspur)
UngedrucktBittet Bullinger, Megander und Leo [Jud] um Entschuldigung zu bitten, nachdem ein Brief
Bullingers an Haller zusammen mit der Abschrift eines Briefes von Leo [Jud] an Megander von
unbekannter Hand geöffnet und Megander ausgehändigt worden ist.
S. Miseras proxime ad me literas addita copia epistolae Leonis ad confratrem
meum Megandrum 1 , charissime Heinrice a , quas ut receperim et quando, omnino
videtur opere pretium ut scias. 17. ianuarii venerat minister ille Salodori
amandatus 2 adferens tuam et Leonis ad nos omnes epistolam 3 , deinde etiam
Leonis ad Megandrum. Has cum simul legissemus, 19. redditae sunt tuae ad me b
cum Leonis apographo, sed apertae et abraso titulo Megandro. Is mihi, ut erant
nimirum et sibi date, reddidit. Subinde vereor, ne et tibi et mihi succenseat et
suspicetur, quid tandem nos agamus. Vellem, inquam, talem suspitionem (si
qua sit) a corde illius evulsam ac ut plane sciret, cur admodum inter nos conveniat.
Tu interim curabis, ne Leo -mihi alioqui charissimus - et tibi quoque
indignetur, quod suarum copiam ad me miseris. Scio, quam se mutuo hi duo
hactenus amarint, ut nec hac nec ulla facile dissipentur epistola, nobis siquidem
optime inter nos convenit. Praeterea non ignoro, qua integritate Caspar
von Jud an Megander (von der Hand
Beat Gerings) findet sich in Zürich StA,
E II 381, 1803r.-1804r.
4 mecum omnia egerit hoc sane negocio. Quare summopere curandum, ut
nulla inter nos tam levi causa simultas disseminetur. Dolui certe et noctes duxi
insomnes timens, ne seminarium fiant literae hae tam fraudulenter apertae futurae
inimicicie inter nos omnes. Age igitur, charissime Heinrice, ut ab utroque
veniam impetrem. Nam si non fuissent nescio cuius fraude interceptae, apertae
tandemque Megandro redditae, nullus unquam mortalium a me extorsisset, sed
bona fide, ut volebas, remisissem. Facile Megandro et Leoni inter se conveniet,
modo tibi et Leoni identidem. Pro tua itaque prudentia et humanitate
omnia hec eluas, et de nobis omnibus optime quemadmodum et nos de vobis
sperate.
Vale.
Ultima ianuarii anno 35.
Tuus Berch. Hall.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, fratri suo charissimo.