[529]
Ludwig Lopadius an
Bullinger
[Konstanz],
13. Februar 1535
Gedruckt: Graecae linguae rudimenta, praeter hactenus aedita singulari
et diligentia et brevitate in puerorum usum conscripta, Ludovico
Lopadio autore, Basel 1536, f. 2r.-3v. (Widmungsvorrede)1Der hohe Wert der Wissenschaften und Sprachen für die menschliche Bildung wird allgemein
anerkannt; besonders die neu aufgeblühte Pflege des Griechischen und Hebräischen hat schon
reiche Früchte getragen und darf nicht wieder in Verfall geraten. Die von Bullinger angeregte
und ihm nun zugeeignete Arbeit soll dem Wohl der Jugend und vor allem dem Unterricht von
Anfängern dienen. Rechnet nicht mit Lob, aber hofft auf gute Aufnahme des kleinen Buches.
Ludovicus Lopadius Henrico Bullingero s[alutem].
Quum literae magno doctissimorum hominum consensu atque calculo primas
partes mereantur easque cunctis rerum possessionibus praestare constet,
nec iniuria a nobis quoque in precio habeantur. Neque enim video bona inveniri
posse illis potiora excellentioraque. Quapropter meritissimo hasce appellabimus
meliores ac humaniores, ut quae vel solae omnium ad hominis aliter
fingendum animum, ad vitae componendos mores nostramque rectius instituendam
vivendi rationem plurimum habeant ponderis et momenti. His de causis
apparet literas et linguas a deo ceu dotes, quibus nihil sit divinius, esse datas
et humanis usibus creatas. Homini ergo pro viribus enitendum, ut illas ad
suam et aliorum a utilitatem perdiscat. Quod vero ||2v. hae seculis superioribus
fuerunt neglectae et ignoratae, comperimus adhuc hodie ac sentiscimus, quantam
mortali generi attulerint iacturam. Nota sunt mala, quae in hunc orbem
importarunt, ideo in praesens missa facio. Ingenti nostro malo ignoratus est
sermo graecus. Quid nobis non dedit damni hebraei sermonis ignoratio et inscitia,
bone deus? At istis temporibus, cum uterque vicissim doceri discique
coeptus esset, omnibus in confesso est, quam insignes, magnificos, incomparabiles
mundo fructus apportaverit, de quibus multa dicere supervacaneum
foret. Ad id tempus usque cernimus elegantiores disciplinas, optimos quosque
autores et libros delituisse veluti situ et pulveribus obductos. Posteaquam vero
non absque maxima dei nostri commiseratione in lucem reducti et tanquam ab
orco revocati revixerunt, revixit et pietas, verus dei cultus. Literarum restitutione
restitutae sunt in pristinum statum leges. Redierunt in viam multa et
multa, quae prioribus aetatibus et annis retroactis a recta vivendi ratione deflexerant
ac deviaverant. Quos fructus quibus, quaeso, rebus acceptos referre
possumus, nisi renatis recens studiis, linguis et dicendi artibus? Quodsi de integro
(absit autem procul) rei literariae oriatur contemptus, retro labentur in
peius omnia. Nos itaque assidue domino nostro supplices facti precemur, ne
res eo redeat, neve tantum bonorum nostris laboribus, imo dei gratia et partum
et inventum exiguo temporis intervallo rursus pessum II 3r eat ac amittatur.
Porro ades mihi, Bullingere doctissime, hortator et autor edendi vigiliolas
meas 2 . Parebo tuis hortatibus, prodibunt sane in vulgum, sed ea lege, ut hosce
ceu meos foetus, nunc vero tuos factos, utpote tuo nomini dicatos suscipias
defendendos. Per te, spero, fiet, quo minus livori in me liceat; etenim cogito
non defuturos, quibus conatus ille meus magis videatur temeritas quam propensa
quaedam animi voluntas optime cupienti bonae frugis iuvenibus. Verum
non addubitatur, quin isthaec mea temeritas apud amplae spei pubem
bene cedat. Nam quod facio operae, in puerorum fit gratiam. Hic labor quantuluscunque
exhauritur ob eos, quos animus est publice et privatim literis
graecis instituere, praecipue illos, qui ultra primas literas nondum sunt progressi.
Aetas grandiuscula habebit, quos legat, me doctiores. Ego quidem,
quantum ad me attinet, a puero usque huc spectavi, eo ivi, ut, si possem, publicis
commodis observirem. Sin id non assequar nec huius fiam compos, dolebit
meo pectori non vulgariter. Eo usque conatus sum operamque dedi sedulo,
ne sine multorum utilitatibus hoc aevum degerem ac me sic compararem, ut
aliis quoque vixisse existimarer. Mihi, sat scio, nihil tam parvulam ob rem
nascetur laudis. Si igitur nec ullas merebor laudes, par est, ut ne quid hinc
mihi concilietur odii. Si qua inde acereverit gratiola, haud reiecturus sum,
quicquid tandem a meis proficiscetur b fautoribus. Ab iis, reor, il-||3v. lud meum
officiolum non pessime accipietur. Siquidem non me clam est adolescentes
modicis libris uti malle quam prolixis, postremo spes est hoc qualecunque studium
gratum fore studiosis.
Vale et me, ut facis, ama, candidissime Bullingere.
Idus februarii 1535.