|
Briefe_Vol_05_340 | arpa |
---|
Sed ut rem aggrediar, summa itaque novarum, quae inter alia tibi scitu digna aestimaveram, haec enim sunt: iam pridem Buzerum et Melanctonem diversa via Gallorum regis favorem eblanditos ea praecipue gratia, quo de religionis nostrae summa cum Parisiensibus rabinis theologisque conflictari disserereque a3 copia daretur (hac vero impetrata sibi polliciti sunt altercationes, convitia contentionesque pro rebus sacris non alia via remedioque melius atque facilius terminari posse). Iam animi factos compotes conducticiasque adeptos esse literas 4 , quibus probe certificati; tutum iam illis atque liberum patere aditum, ea tamen lege, ut pontificem Romanum cum impietatis sede, caeremoniarum mendatiorumque sentina, intactum sinant, imo ne verbulo quidem damnare obpugnareque liceat 5 . Super hac re dilatione sumpta interim ad Sturmium - virum, ut aiunt, bonum - consilii ab eo captandi gratia scripsisse 6 anxie ||2013v. flagitantes, in hoc negotio amice syncereque consulat suique consilii quam primum certiores reddat. Quid ad haec Sturmius illis consuluerit aut scripserit, non mihi patefactum est 7 . Sed meo iudicio perpensiculatis probe conditionibus hac in re non multa deliberatione consultationeque opus fuisse coniectassem, quum aut parum prudens, hac in re quid faciundum foret, sibi recte inspectis perpensitatisque condictionibus et conducti exceptionibus consulere posset.
Indicarunt ad haec literae id facti apud Parisienses paucis piis placere eam profecto ob causam, quod timeant clandestinas practicationes et insidias, fatentes enim id negotii haud suspitione carere, quod disputatio praescriptis iniquis legibus sit admissa et conductum regium condictionibus sit sancitum, nempe quod papam in suis neniis, decretis mendatiisque protrahere, explodere de falsitateque convincere non sit concessum.
Briefe_Vol_05_341 | arpa |
---|
Quis hic congressus est futurus, quum non libere omni ex parte veritati patrocinari liceat? Fortassis de lana caprina 8 dissertio cum rabinis futura est. Nihil enim hac tempestate magis necessarium erit, quam deploratae malignitatis pontificem, haereticorum incredulorumque pertinaciam erroremque devincere atque confutare. Nam ecclesia nullos aeque patitur hostes atque pontificios, qui veritati semper adversantes eiusque casum noctu diuque meditantes. Quos si scripturae sacrae armis propugnare atque vincere deque omnibus fidei nostrae articulis disputare liberum non erit, meo quidem iudicio affirmarim hunce conventum sophistarum rei christiane plus dispendii quam commodi allaturum fore, ecclesiae eciam tam frugiferum, ut olim papistica ||2014r. fuere concilia, quae semper (ut omnibus liquet) praemissis transacta b sunt hisce legibus, quo papatus cum suis decretis atque commenticiis in vigore inviolatus permaneret, et nulli unquam libere concreditum impietatem iam manifestam absque eiaculatione obpugnare et imposturis obluctari.
Quare si Martinus 9 et Melancton praelectis prius conducti legibus nihilominus profectionem promoverint, fateor ingenue horum stultum institutum haud quaquam placere, propterea quod ne pius in spem duci possit ea ex re quid boni fructus proventurum. Timeo non parum eos fortassis plus laudis commodique proprii studiosiores quam Christi ea eciam impudentia futuros, ut talpis caeciosiores 10 in sophistarum pontificiorumque sententiam postposita veritate pedibus eant 11 . Id nec non multi Parisiis spectatae integritatis viri formidant et conqueruntur hisce verbis: Si Melancton et Buzerus non aliam ob causam huc se conferre in animo habent, quam ut missam Lutheranam cum suis fictis caeremoniis fundare adnitantur, et non iuxta verbi dei veritatem et regulam absque omni exceptione praescriptisque legibus humanis singula tractare omnemque superstitionem et errorem sive papae aut aliorum superciliosorum reformare eliminareque in votis non c habent, imo conditionibus praedictis acquiescere, praestare et melius fore fatentur, ut servata papistica missa cum suis caeremoniis domi pro longa profectione stertant.
Cum itaque clare videamus hoc negotii in evangelii et veritatis periculum vergere, fac ideo, vir humanissime, ut pro virili huic conatui reclames horumque institutum verbo et opere remoreris. Semper eciam cura, ut non committas, quo usquam tuo offitio defuisse videaris. Sed quid in hac re faciundum siet, tibi satis superque perspectum arbitror. Nam sic meus stat animus: Quicquid enim fidelibus adversari praesumpserit, potenti dei manu comprimetur. Eciamsi potentissima ||2014v. se regna contra verbum dei erexerint d , veritatis et virtutis divinae fortitudine prostementur.
Briefe_Vol_05_342 | arpa |
---|
Vale bene.
Glarianae, ultimo die augusti 1535 e .
Deus optimus maximusque faxit, ut te nobis in reipublicae christianae comodum diu f praeservet.
Iterum vale et Fridolinum tuum inter tuos ascribito clientulos amore, studio, offitio nemini cessurum.
Litterae e Lutetia missae gallico sermone scriptae sunt, sed Iacobus Avienus 12 , optimae spei vir, qui gallicum sermonem callens mihi eas interpretatus est. Si itaque optares literulas ipsas, transmitterentur. Diutius enim tibi scripsisem, si g semper tabellionem invenire fidum concederetur, quem absque periculo literis onerare liceret.
Fridolinus Fonteius
Glareanus.
[Adresse darunter:] Diser brieff gehört M. Heinrich Bullinger, predicant im münster Zürich, sinem vast 13 günstigenn h[erren]zu handenn.