[76]
Berchtold Haller an
Bullinger
[Bern],
16., 17. und 22. März [1532]
Autograph: Zürich StA, E II 343,90. Siegelspur. —UngedrucktSendet einige Schriften durch Rhellikan zurück und bittet um Bullingers Römerbriefauslegung wie
auch um eine Unterrichtung über die Prädestination und das Heil von Kindern christlicher Eltern. Er
ermuntert Bullinger, mit der Auslegung des Hebräerbriefes fortzufahren. Rhellikans Reise wurde verschoben.
Haller wünscht Information über die angebliche Zulassung der Messe in Zürich, wovor Bern
in einem gleichzeitigen Schreiben warnt. Er berichtet über Berns Protest wegen Salats «Tanngrotz»
und über eine bernische Abordnung nach Bremgarten. Hallers Krankheit.
S. Remitto quae credideras, charissime Huldriche [!], per nuncium fidelissimum
Rellicanum nostrum, cui obsecro per Christum, si quid in Romanorum epistolam
congesseris 1 , quemadmodum minime dubito, meae fidei ad mensem unum commendes
et concredas. Salva omnia ad te redibunt citra revocationem.
Caeterum, ubi in praedestinationis 2 responsiones incideris, tuum addito etiam iudicium
de puerorum ex christianis parentibus salute, quam omnium indubitatissimam
reperio apud Zuinglii «De providentia» 3 libellum. Illic fateor aut ignorantiam
meam, qua non intelligo, quae vir dei reliquit, vel incredulitatem, quod mihi, etiam
aliis fratribus, non satisfactum videam. Nam illorum omnium salutem non tam certum
aestimo, quin sub praedestinationem cadant, id quod ex suppositione Paulus
probare videtur per Iacob et Esau, Rom. 9 [11-13]. Etsi dum non adulti obeunt, legem
facto transgressi non sint, tamen fons et origo omnis rebellionis illis insitus
est 4 , ut non minus sint et dicantur filii irae 5 quam adulti, iram domini iam super se
colligentes 6 . Quod Christi merito id ipsum abluatur 7 , non nisi per praedestinationem,
et eam quidem in omnes liberam, fieri potest 8 . Dispensatur enim salus per
Christum parta non nisi electis; quod autem absque omni discrimine christianorum
etiam credentium pueri omnes, dum non adulti a morte absorbentur, serventur,
verum non habeo, vel non intelligo vel male credo. Ego magis pro contione, si inciderem
in huiusmodi, mallem minus quam plus aequo sapere et domini iudicio bonitatique
committere. Age ergo, ne perpetuo suspendar hac in re, dilectissime frater,
et dum fieri potest per Rellicanum nostrum a suis ad nos redeuntem, mitte obsignata.
Vale, nunquam mei immemor, et perge in Hebreorum epistola 9 , ut caepisti. Certe
citra adulationem significavero tibi: Que ex tua prodibunt officina, ita nostris arrident
ministris, ut Cristophoro 10 non diu prostabunt venum. Hoc tamen monuerim,
pro linguarum imperitis, si qua inserueris, latine explicata reddas, et ne quid temere,
id a est ad quamvis importunam calcographi instantiam, nedum iuventus tua iam
donis dei toti orbi cognita et celebris facta a te ipso tuaque culpa reddatur despectior.
Vides enim, quam anxie urgeant et sua curent typographi, utcunque sua quis
perpenderit, quae mundi iudicio offert b .
Rursum vale. Et quam diu expectabimus Hebraeos? Pellicano calcaria adde 11 , ut
et sua reddere pergat, quemadmodum caepit, et salutabis hominem, Leonem 12 , Carolstadium,
cuius consuetudinem maxime desiderarem. Sed vix prae corporis mole 13
urbem egredi licet, qui tamen summe vos desiderem invisere.
16. martii.
Tuus Berchtol. Hallerus.
Quum haec scripseram, putabam Rellicanum vos aditurum, at is aeris tempestate
impeditus iter suum distulit ad ferias usque pascales. Quod autem nuncius ille 14 ad
vos missus est, ex rumore certo evenit, quod missam papistae apud vos unam iam
impetrarint in urbe vestra servandam, quam et nostri ocissime, dum sic esset, non
impetrarent, sed obtinuissent. Monet itaque noster senatus vestrum, ne id unquam
admittat 15 . Nolui ego et multi nostrum id credere, sed impulimus amicos, ut literae
mitterentur, qua vel cumque occasione haec capita ad sese redirent. Si unquam tale
quid accideret, quemadmodum sathan intentatum nihil relinquit, obsecro, proprio
nuncio scribe, et urgebo, quae possum. Tu interim age apud tuos privatos, quatenus
et ipsi cordatius respondeant et expostulent, ne quippiam immutetur utrinque
in religionis capitibus sine alterius scitu et colloquio. Si thund grosse gwett allenthalb:
ee daß ein jar fürgang 16 , musse ze Zürich und Bern widerumm mess sin.
Propter libellum quendam a Lucernate de bello confictum rithmis 17 scripsit magistratus
Lucernam 18 . Misit item ad Premgarten exploratum, num mulcta aut praecaepto
cogantur confiteri, missam audire etc. 19 Quod si vel paucissimis tui pro se
astipularentur, solatio esset patriae tuae civibus.
17. martii.
Lecto podagra decumbere caepi necdum convalui; expecto deum. Rursum vale.
22. martii.
Scribe et consolare me aegrum.
Idem tuissimus Hallerus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiastae Tigurino, fratri suo
charissimo.
krieg, so sich zwischen den fünf orten und
der andern örtern der Eidgnoschaft verloufen
hat. Anno etc. In dem MDXXXI. Der
spruch heißt der Tanngrotz. MDXXXI»,
gedruckt in: Salat 89-109.