|
Briefe_Vol_08-287 | arpa |
---|
Gratiam et pacem a domino etc.
Venit ad me, pater observantissime, nono decembris die Bernhardus Sezstabius 1 literas 2 tuas longe humanissimas ad me ferens simul cum stipendio septem florenorum et dimidii 3 . Pro quibus gratias ago immensas, nec est, quo magis doleam, quam quod condignas gratias nunc referre non licet.
Conquereris una mecum de intollerandis, quos facio, sumptibus, quos etiam ego agnosco et saepenumero miror, qua nam ratione id accidat, quod tam brevi tempore tot nummorum insumo; sed cum inita ratione omnia mecum supputo, invenio ea, quae modo habebam, evanuisse, etiamsi in cassum nihil impendam. Testes citare non vereor eos, quibuscum habito. Domi enim semper lateo nunquam egrediens nisi ad lectiones et conciones publicas. Verum nunc demum re ipsa experior et ictus piscator 4 , quod dici solet, sapio haecque didici, quae antea nunquam credidi, quantum scilicet sumptum hi impendere coguntur, qui apud exteros tantum vitae necessaria suo aere comparare instituunt. Nec unquam scivi rem tam fluxilem esse pecuniarum possessionem vix momentaneam. Nihil enim Argentinae gratis invenitur. Nemo erubescit etiam pro re minima aliquid pretii quantumvis magni petere. Sed de his plurimis egi in literis 5 per Quirinum 6 ad te datis, ut nunc diutius te interturbare opus non sit.
Aedes tuas amicissimas mihi offers paterno plane affectu, nec eloqui possum, quam hoc meum commoverit animum, cum vere hunc patris affectum tanto erga me ardore flagrare video. Spero autem ego me hoc effecturum, ut ad proximas usque Frankfordianas nundinas 7 Argentinae manere possim. Cupio enim omnino Sturmio praeceptore dialecticae praecepta addiscere. Quod vero nundinarum tempore mihi consilium daturus sis, expecto. Nunc autem meum tibi consilium apertis verbis detegam, cum omnino nefas existimem quicquam apud te caelare.
Est apud Bedrotum et mensae et cubiculi sotius mihi Martinus Beyer 8 , de cuius morum integritate animique candore nil dico; poterit enim haec pluribus describere Melchior Wirzius et Otho 9 noster. Hic, inquam, proximis
Briefe_Vol_08-288 | arpa |
---|
Basileae quidem viliori pretio forsitan viverem, sed interim minorem multo in studiis proventum faciens. Regnat enim ibi ipsa inconstantia; vix enim aliquem ibi lectorem invenies, qui aut certo tramite pergat aut bene ceptas lectiones continuet. Argentinae diutius post novum ver commorari mihi non modo inutile, sed et pernitiosum puto; vix enim video, quo modo hanc et victus et aeris intemperiem ferre possim. Nec ullum nunc locum conspicere possum, qui et mihi et studiis meis proinde utilis videatur. Angliam quidem adire non incommodum esset, quod sumptus attinet; sed hoc certo scio me multo maiori cum fructu in Anglia versari posse, si antea Witembergae annum unum atque alterum consumens artium et theologiae studio imbutus eam accederem. Tum etiam idem sodalis meus Martinus pollicetur se et mihi in Angliam comitem fore, si nunc eum Witembergam usque comiter. Fuit idem etiam ante Witembergae, cum Otho noster ibidem literis b incumberet, ut iam non periculum sit, ut ego ignotus cum ignoto in urbem peregrinam perveniam; novit enim hic et urbis et scholae statum. doctorum mores et academiae instituta.
Tu nunc, Moecenas 12 amantissime, omnibus his perpensis tuum mihi indica consilium; spero tamen, quod haec mea diligenter excussa tibi non displicebunt. Cuperet autem Martinus meus simul et ego cito responsum habere, ut ipse res suas certo constituere posset. Quare te rogo, patrone observande, ut nunc ad domini Christi natalitium de his tuum mihi consilium scribas; venient enim tunc temporis aliquot Tigurini ad nos nundinarum ||2771r. gratia, ita ut tune temporis certum ad me nuntium habere possis.
Briefe_Vol_08-289 | arpa |
---|
Studia literaria in tanto apud vos honore et augmento esse maxime gaudeo 13 , nec imerito, cum videam foelicissimis Tigurinae iuventutis ingeniis cultores optimos non desse.
Tigurinorum nomine cum nemine contendo, sed invito digito labellum premo 14 . Sed caesaris gratia eos vos odisse non arbitror, magis vero, quod caesari tam videmini favere; mirum enim est, quam pene omnes gallizent 15 . Causam deprehendere non possum. Angus parum aut nihil favent, forsitan Phoxei 16 episcopi causa, qui Bucero toties scribenti 17 nunquam rescripsit 18 ; sed is, ut audio, e vivis excessit. Bucerus nondum a Witemberga rediit 19 , sed indies eum expectamus.
Mitto tibi Ioannis Sturmii fusilem imaginem 20 , quam ut aequi bonique consulas, obsecro. Plumbum mitto, argentum enim non habeo. Sed poterit Ioannes Reyfenstein - nec, ut spero, negabit - ad eius imaginem minoris formae nummum lapide exprimere, quem deinde argento fieri curare poteris.
Tu haec mea aequi bonique consule et haec volitanti calamo scripta amico pectore suscipe. Salutabis nomine meo quam familiarissime uxorem 21 et matrem 22 tuam, quae maternum erga me affectum nunquam caelaverunt, omnemque tuam familiam, Theodorum 23 quoque, Pellicanum et Steinerium, quibus omnibus ego imprecor, ut annus novus foelicibus auspitiis oriatur laetissimisque exeat.
Briefe_Vol_08-290 | arpa |
---|
Literas has Martini Beyer 24 Schafhusiam transmittas, obsecro, quam primum poteris.
Vale bene, pater amantissime, deusque te nobis diu incolumem servet. Rodolphum tuum tui amantissimum semper tibi commendatum habeto.
Argentinae, ex aedibus d. Bedroti, q[ui te]c plurimum salvere cupit, 13. decembris 1538.
Rodolphus Gvalterus,
tui observantissimus.
Pollicetur mihi Martinus etiam suam operam in sumptibus, si aliquid illi Witembergae praelegero. Nunc enim illi Urbani 25 Grammaticam et Hesiodum 26 praelego.
Omnis autem sumptus, qui mihi insumendus erit maior quam alibi, tantum itineris erit; quod si itinere confecto eo pervenimus, tam vili ibi pretio vivo ut alibi.
Salvum quoque te cupit Capito, qui etiam nunc ad te scripsisset, si modo id, quod scribere cupit, certo constaret.
[Adresse auf der Rückseite:] Dem wolgelerten und wyßen 27 herren M. Heinrich Bullinger. predicant zu Zürich zum großen münster.