|
Briefe_Vol_13-083 | arpa |
---|
S. Mitto, quem vides, minoritam Hispanum, 1 iuvenem meo quidem videre non indoctum, in literis tamen cupientem amplius promoveri. Peto, si qua poteris, ipsum adiuves. Apud nos pauperum, quos sustinet ecclesia, numerus est certus 2 et hoc tempore completus. Dedimus itaque viaticum et dimisimus. Equidem propter pauperes alienigenas valde divexor: Ex meis iuvare, ut opus habent, non possum; ab his, in quorum potestate omnia sunt, vel difficulter peto vel parum impetro. Odium primatum quorundam, qui aliquid possunt, adeo contra Marcum 3 et me ingravescit magis magisque, ut nesciam, quid tandem sit futurus. Ego me meaque omnia domino committo. Oris seu linguae parhisia a4 (ne hoc taceam) in causa est illius odii, in qua tamen videmur nobis aequo mitiores. Illi autem ita se compararunt, ut mitissima nostra sint eis truculentissima, id quod ex animorum asperitate contra nos sit, non ex b nostro commerito, oportet. Haec est igitur consolatio in hisce nostra, testimonium bonae conscientiae. Quod reliquum est, dominus curabit pro nobis.
Minim vero, quid tabellio 5 velit a principe Hesso 6 missus ad te. Transiit hac, et ego casu intellexi habere ipsum literas ad te. Arcana nolo; communia, si libebit significare, peto.
In domino vale cum tuis.
Basileae, raptim, 17. februarii anno 1543.
Tuus Os. Myconius.
[Adresse auf der Rückseite:] D. Heinricho Bullingero, in domino suo. Z[üri]ch c .