43
BULLINGER AN
AMBROSIUS BLARER
Zürich,
30. November 1531
Autograph: St. Gallen, Stadtbibliothek (Vadiana), Ms 32, Nr. 77
1/2 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck
Übersetzung: Blarer BW I 293Empfiehlt Gervasius Schuler, der mit ihm zusammen aus Bremgarten vertrieben worden sei.
Gratiam et vitae innocentiam a domino.
Etsi hactenus tibi, Ambrosi charissime, nihil scripserim post binas, ni fallor,
aut ternas litteras 2 , attamen animo me tuo excidisse non valeo vel cogitare. Vera
enim amicitia et charitas christiana adeo non minuitur coepta, ut vel magis indies
augeatur. Hac vero fretus commendo tibi Gervasium nostrum Scholasticum 3 ,
symmistam meum, qui ante dies aliquot una mecum e patria nostra a Bremgarten
pulsus nunc apud Tygurinos degit [in] exilio. Vir est et eruditione et pietate,
fide fidelitateque b praeclarus, cui tuto (si quae esset) ecclesiam posses commendare
praeclaram. Patria Argentoratensis est, uxorem 4 praeterea habet et filiolas,
ni fallor, duas. Bremgarti hactenus docuit Christum pure; nunc per tumultum
bellicum una mecum expulsus est. Ego interim et pan addictus exilio Tyguri vivo,
expectaturus, quem rebus eventum daturus sit deus. Scimus autem et prophetas
et apostolos, ipsum denique caput Christum et persequtiones pertulisse et praedixisse
5 . Unde et patienti animo ferimus omnia, scientes, quod cum eo glorificabimur,
cum quo nunc patimur 6 . Quod si Gervasii opera tibi opus fuerit,
Leoni 7 nostro aut mihi scribas 8 .
Vale et dominum ora pro nobis et nostra infoelici Helvetia.
1531 die Andreae, Tyguri.
Hein. Bullingerus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Ambrosio Blaurero, Esslinge praedicanti evangelion,
amico et fratri charissimo.