|
Briefe_Vol_13-296 | arpa |
---|
Gratiam et pacem a domino, observande in domino et syncera charitate dilecte symmysta et frater.
Multae causae cogunt me breviter respondere tuis piis et amantissimis literis 1 , quanquam ex prolixa charitate responsurum. Coloniensem 2 et Monasteriensem 3 et institutas ab illis ecclesias Christo domino assiduis vestris et ecclesiae vestrae precibus, ut facite, commendare pergite, rogo. Librum reformationis 4 ipse non dum integrum habeo, ex quo tamen debeo Latinam versionem castigare factam ab alio 5 , sed sic, ut mihi paulo minus laboris relictum sit, quam si vertendus de integro liber hic foret. Abest iam in Westphalia princeps 6 et b praecipue propter regnum Christi et illi ditionum suarum parti restituendum c , cum d longa distantia est locorum, volebatque Latinam una cum Germanica edere, quae praelum iam ante mensem evasit. Ut primum integrum exemplum habuero, ad te et Vadianum nostrum deferri curabo; confido vos illud non diu desyderaturos esse.
De literis L[utheri]7 doleo ut qui maxime; per se enim alienissimum a religione nostra est ministros ecclesiarum Christi non se solida invicem complecti charitate et syncera doctrinae Christi communicatione instaurare. ||240 Et haec tempora summam omnium membrorum Christi, nedum administrorum ecclesiarum coniunctionem tam flagitant necessario ut nunquam magis. At, quia Christo et ecclesiae eius omnia volumus, ut debemus, e esse, facere et pati, et infectum fieri, quod factum est, non potest, 8 nec certe vulnus hoc privatim acceptum publicae purgationis remedio non magis exacerbari, vos per dominum Iesum, sponsum ecclesiae suae, caput nostrum omnium, per ecclesiam ipsam tam periculose nunc undique laborantem rogo, oro, obsecro: Premite hanc epistolam, quantum potestis. Monuerat hac de re Myconius noster 9 cum gravi huius calamitatis deploratione; sed argumentum epistolae ab Hessis, qui a vobis nuper advenerunt, 10 primum f
b-c Von et bis restituendum am Rande nachgetragen.
Briefe_Vol_13-297 | arpa |
---|
||241 De ratione et successu concordiae, in qua concilianda et conservanda laboravi tot annis h ut bona fide -id novit i Christus et patefaciet k in illo die -, ita non vulgari opera nec levibus undique contumeliis et calumniis exercitatus, nunc disputare nec vacat nec libet. Hoc unum tibi confirmo in domino, quod et antea non semel confirmavi: nisi persuasum mihi fuisset coram domino vos utrinque idem sentire, quod ad substantiam religionis nostrae attinet, me tantum molestiae in ista resarcienda concordia suscepturum nunquam fuisse. Ad religionis autem substantiam pertinere etiam censeo doctrinam usumque sacramentorum. Scio Lutherum nihil quam hoc contendisse l non tantum panem et vinum, re vera absentis Christi signa, sed etiam corpus et sanguinem re ipsa adeoque Christum ipsum in sacra coena m adesse, administrari et percipi a percipientibus sacramenta, ut a domino instituta sunt; de modo praesentiae, distributionis, sumptionis nihil prorsus definire et hoc diserte confiteri se non cogitare talem modum, qui ullo modo detrahat vel naturae vel gloriae Christi, domini nostri. Iam cum confessione n Basiliensi 13 etiam clare testaremini vos o non esse in ea sententia, ut absentis modo p Christi signa in q sacra coena et non Christum ipsum ||242 dispensari et sumi existimetis, 14 de re profecto consentire vos et r de ratione explicandi hoc mysterium tantum dissentire arbitratus sum. Et quia hoc ipsum mysterium rationis nostrae acumen longe, imo infinito transcendit nec possumus de eo quicquam recte cogitare nisi ex ipsis domini verbis, statuebam optimam consensionis nostrae declarandae rationem esse, si ita etiam loqui de his sacramentis utrinque consentiremus, ut de eo loquitur spiritus sanctus in scripturis suis. Quis enim magis vel proprie vel perspicue ista explicet arcana credentibus duntaxat Christo ex fide adoptionis 15 ? Lutherum scio,
Briefe_Vol_13-298 | arpa |
---|
Briefe_Vol_13-299 | arpa |
---|
Haec ad te eo scribo, ut qualicunque exemplo patientiae meae tuam confirmem, tum rationem etiam reddam et animi mei, quem erga vos habui et habeo ae , et at actionum mearum, in quibus ag interim, dum interpolata fuit ah vicissitudo scribendi inter nos, versatus sum. Quod nuper monui, ne qua Luthero occasio daretur ai irascendi ak aliqua non necessaria disputatione, ea feci causa, quam in illis literis explicavi. 20 Eo ||245 nihil avertere quaesivi, quam quod al avertendum omnis recta conscientia merito iudicet. Corporalem praesentiam domini in sacra coena am , quae detrahat veritati naturae humanae in Christo vel gloriae eius caelesti, poni a d. Luthero ne suspicor quidem. Papistae, qui quidem scholasticos sequuntur, nihil quam habitudinem (ita loquitur Thomas Aquinas 21 ) corporis domini ad species pani et vini ponunt; 22 quare, cum disputatur contra ponentes corporalem quandam Christi in coena praesentiam, quae verbo dei dissentanea sit, creditur vulgo peti Lutherus, quem bono ecclesiae Christi irritari nolim religione officii mei et veneratione donorum Christi in eo optarim etiam non offendi.
Dominus Iesus dirigat sua omnia organa, quo ad aedificationem ecclesiae elaborent et perliciant an omnia, et avertat ubique, quae a satana et humana imbecillitate obiiciuntur offendicula. Quae tempora sint, vides, ut Epicuraei palam impii et Stoici fucati, posten Saducaeorum et Pharisaeorum, veterum Christi hostium, omnia obtineant, quamque infirmae sint res nostrae, nobiscum deploras ao . Iram dei grassantem iam cum intestinis tum Turcicis bellis pie expavescis. Imperator 23 noster nunc et Meti evangelium his diebus profligavit.
Briefe_Vol_13-300 | arpa |
---|
Finis est ut initium in hac mea epistola aq . Si ullo pacto fieri queat, deprecor ar , ut Lutheri epistola prematur, ne quid illinc as amplius tale scribatur. Si volet dominus, cavere summis viribus enitemur, sicut etiam ante certe hac in re non dormitavimus. Sed existunt undique, ||246 quae vult dominus nunc iratus nobis merito, nunc propitius gratuito propter Christum suum. Boni haec, rogo, consule nec aliud putes me at responderi mihi au cupere, quam ut acceptum vulnus tecte curetur, ne pugna gravior recrudescat, quae, utcunque cadat, non nisi magno ecclesiarum malo revocabitur. Consyderandum etiam religiose, quid cuique dominus dedit in ecclesia sua et cuius dicta et facta patent latius. Condona mihi hanc prolixitatem, quam causa invito tamen et profecto occupato extorsit.
Argent[orati], 20. octobris. Resalutant vos omnes symmystae, quibus nos et nostra omnia commendamus in domino. 1543.
M. Bucerus.
[Adresse darunter:] Eximio doctrinae christianae professori, ecclesiae Christi curatori accuratissimo d. Henrico Bullingero suo in domino symmystae et fratri suo in domino colendo et charissimo.