|
briefe_vol_14_341 | arpa |
---|
Stalutemi d[ico].
Accepi tuas literas, colende mi Myconi, 22. iuli scriptas 1 . In iis primum viam indicas 2 mittendi, quae velim, ad d. Martinum Heintzium 3 . Perplacet illa, ac ago tibi gratias oroque, ut praesentes 4 diligenter cures.
De Coloniensi 5 quae scribis, 6 certe plausibilia. Quam cuperem sic esse gesta! Sed quaedam sunt, quae parum verisimilia videntur, illud nimirum, quod princeps prudentissimus iusserit sibi cives urbis satis alioqui discissae et sectis infensissimis in mutuum excidium anhelantis sisti cum armis, et quod ipse princeps iusserit hos in has, ilios in ilias discedere partes. Quid enim hoc aliud esset quam cives inter se committere? Sed et senatus Coloniensis malignior esse videtur, quam qui populum congregatum dederit episcopo, praesertim cum cogitare potuissent istam fabam in ipsorum cudendam capite 7 . Novi ego Coloniensem plebem; 8 adeo ad seditiones propendet ut non alia aeque. Credo sane ista ad te ab amicis esse perscripta, verum quae me reddunt dubium, indico, ut, quoniam scripsisti me non credere, quae dicas, 9 intelligas me de tua fide prorsus nihil dubitare, sed nonnunquam ancipitem esse in re, quae tibi indicatur et mihi.
Sententiam de pace religionis, 10 contra quam agit Brunsvicensis 11 , non vidi ac, nisi tibi molestum sit, videre cuperem. Si quid habes praeterea ex Gallia et Inferiore Germania, fac sciam. Ego nihil habeo ex Italia aut Pannoniis. 12
Mitto tibi libellum non quidem per omnia felicissime redditum, sed sic utcunque satis. 13
Vale cum tuis omnibus.
Tiguri, 28. augusti anno 1544.
H. Bullingerus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] D. Osvaldo Myconio, dilecto fratri suo.