|
briefe_vol_14_423 | arpa |
---|
S. Reddidit literas tuas 1 ancillae meae 2 nepos ille tuus 3 ex fratre 4 , quum ipse domi non essem, pollicitus se rediturum, quod nondum tamen fecit. Curabo vero, ut, ubi nam sit, resciscam, commodaturus illi, quibuscunque rationibus possum, quum nihil aeque mihi propositum quam tibi per omnia gratificari.
Puto te eas literas, quas nudius tertius istuc misi, 5 accepisse, in quibus vana esse scito, quae de caesare 6 ex rumoribus scripsi; 7 nunc enim ita ad me scribit amicus quidam Augustanus 8 : "Wir habend zeytung, das kai. mt. Chalon 9 und Troja 10 ligen hab lassen und den nechsten uff Paris gezogen, 11 das ouch in ainem scharmutz 12 grauff Wilhalm von Furstenberg gefangen worden 13 und aber dargegen dem konig 14 ouch etlich gut leut gefangen; acht man, sy werdends gegen ain ander abziechen 15 ."16 Eadem narravit hic nudius tertius sub cenam Italus quidam 17 , qui recta se ex caesaris castris venire affirmabat, addens caesarem valde lacessere regem ad congressum et pugnam. 18 Dominus, autor pacis, cruentis istis conatibus quamprimum imperet!
Quae misisti, perlata iam sunt Augustam. 19 Nihil praeterea nunc vacat scribere. Tu nos domino constanter commenda et saluta amicos, in primis tuam domum. Gvalthero dic proximis hisce diebus me ad se scripturum; dispeream enim, si quicquam nunc possum. 20
20. septembris 1544.
Tuus Amb. Bl.
briefe_vol_14_424 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heinricho Bullingero, amico tanquam fratri colendo atque charissimo.