|
Briefe_Vol_15_250 | arpa |
---|
S. per Christum.
Accepi literas tuas 2 una cum Responsione 3 ad invectivam d. Lutheri 4 observandissime d. Bullingere, pro quibus gratias tibi et ago et habeo ingentes, operam daturus, ut referam etiam, sicubi oblata fuerit occasio. Neque enim facile gratiore aliquo me donare munere potuisses. Quod attinet ad Responsionem vestram (quam legi, sed obiter tantum, quum per occupationes diligentius inspicere non licuerit hactenus), non possum satis mirari moderationem animorum vestrorum. Nam interim mihi petulantis istius et plusquam scurrilis scripti (si modo non graviores voces tam gravis calumnia postulat) copia facta est, eoque mehercle sum offensus graviter. Spiritusne Christi an Belial 5 est scurra, calumniator, blasphemus? Itaque credo ego obsessum illum fuisse legione daemonum 6 quum haec immunda, spurca, foeda, flagitiosa evomuit et impia, quamvis malim ita interpretari, quod hi sint effectus cervisiae, qua se (ut audio) saepius ingurgitare consuevit. Etenim greek 7 loquendo, sicut potus iste crassus est, ita crassos gignit spiritus, praesertim si cibi accedant pinguiores, quales sunt pene Saxonici omnes. Accedit et ipsius hominis crassitudo, quem aiunt esse bene obesum. Proinde quid mirum, si, qualis ipse sit et qualibus gaudeat, tales etiam foetus procreet? Sed redeo ad vos; nam quemadmodum Lutheri petitio exemplum fuit singulare superbiae atque libidinis, ita vestra Responsio bonitatis erit ac moderationis. Et debent profecto pii omnes gratias agere deo, quod ita spiritu fuji sui temperaverit animorum vestrorum motus, quemadmodum omnes videmus. Est namque supra hominis vires tam temperate ferre obtrectationes adeo atroces, ut non obtrectando respondeas. Sed multi, crede mihi, qui prius Luthero subscripsere, hac eius protervitate offensi et vestra modestia oblectati ab eo ad vos desciscent. Itaque non dolere propterea debemus, quod ita saevierit saeviatque in nos, sed, quemadmodum Christus praeceptor noster nos docuit, gaudere potius et exultare. Nam praeterquam quod merces nostra in coelo magna erit 8 luculento etiam ecclesiae nostrae bono cedet, cui ingentem afferet accensionem. Illud dolendum ingemiscendumque
Briefe_Vol_15_251 | arpa |
---|
Ego cum ecclesia vestra, quam credo esse non vile Christi membrum, 13 et vivam, quoad domino placuerit, et moriar; vos modo me fratrem agnoscite. Male me habet, quod nostri aut non una vobiscum aut separatim pro sanctissimo viro d. Oecolampadio contra conviciatorem istum 14 steterint; nam postulabat hoc, ni iudicio fallar, et charitas et fides. Communicavit mecum Gallus quidam 15 , bonus amicus, greek 16 fratris cuiuspiam 17 epistolam ad Lutherum, Gallice quidem scriptam, sed in nostrum sermonem versam, in qua cum Luthero expostulat greek 18 de edito isto famoso libello; eam licet descripserim, certis tamen de causis paucis adhuc ostendi. Quodsi nihil tale ad vos allatum est hactenus, fac, sciam; mittam ad te quam primum. Nam puto vos inde delectationem aliquam capturos.
||327v Vale in Christo et me ama.
Ex nostro musaeo, ad 4. idus apriles anno dominicae incarnationis 1545.
Meis verbis d. Megandrum, Bibliandrum, Pellicanum, Erasmum 19 , Gvaltherum et reliquos fratres plurimum salvere iubeas, precor, una cum tota familia tua.
Tuus ex animo b. Hospinianus.
[Adresse darunter:] Vigilantissimo Tigurinae ecclesiae archiepiscopo d. Henrico Bullingero, domino et fratri suo imprimis observandissimo. Zürich.