|
Briefe_Vol_16-162 | arpa |
---|
Gratiam et vitae innocentiam a domino. Valde oblectavit me tua epistola 1 , Cellari ornatissisime, cum quod suavem et constantem illum spiritum resiperet, quem optimi quique in te praedicant, tum quod me in amicitiam tuam, quam diu iam expetivi, receptum esse testatur. Efficiam, mihi crede, ne unquam te amici recepti poenitere possit.
Et quanquam antea quoque admodum te amaverim atque coluerim, posteaquam tamen Hallerus noster ad nos rediit, 2 amplius te diligere et venerari coepi. Syncere enim tua in te dona hic depraedicavit, puritatem doctrinae, constantiam fidei, fidele ministerium, vitae integritatem, scelerum et sceleratorum odium, denique benevolentiam et humanitatem excellentissimam. Perge sic, colendissime mi frater, probatum te deo exhibere ministrum et operarium a 3 Perge complecti Hallerum, tuae fidei creditum et commendatum filium. Perge hunc erudire et constanti optimoque consilio confirmare in bono. Nunc enim multo tranquilliore sumus animo, postquam tuas legimus, quam fueramus antea, cum adhuc nondum plene intelligeremus, quorum consiliis et suppetiis esset iuvandus. Dominus Iesus ecclesiae suae caput, 4 rex et pontifex, 5 confirmet, quod operatus est in nobis. 6
Recte mones 7 tempestive ad vos redeat 8 . Ideoque author fui benevolo animo b alias, ut, quam primum per res eius fieri posset, accingeretur rursus itineri. Ac citius quidem venire non potuit ita detinentibus ipsum rebus suis. Profecto ecclesiam suam magno desiderio et dolore languentem reliquit. Maluisset ipsum retinere, sed merito cessit sanctae et celeberrimae Augustane ecclesiae.
Neque revera ulla causa iusta est, cur timeamus luthras 9 , ranas 10 , glires 11 aut feles 12 . 13 Dominus erit timor noster, 14 regula vitae et compendium recte
Briefe_Vol_16-163 | arpa |
---|
Caetera intelliges ex Hallero, dilecto ||147v meo filio; cui, si quid impendens exhibuer[is]ve c beneficii, mihi putabo praestitum, ut iam n[on] dicam Christo id quoque exhibitum 18 . Geret ille se [bene] per omnia et ita te reverebitur ut parentem, magistrum atque consultorem venerandum.
Vale [cum] omnibus bonis. Salutant te ex animo d. Pellic[a]nus, d. Gvaltherus, d. Bibliander, d. Ge[s]nerus, d. Buchterus 19 et caeteri fratres symmist[ae] et lectores omnes. Tiguri, 18. februarii, anno 1546.
Salutabis tu fratres omnes, i[n]primis vero d. d. Bernardinum 20 .
Tuus Bullingerus.
[Adresse darunter:] Fidelissimo doctissimoque ecclesiae Augustanae Vindelicorum praesuli, d. Michaeli Cellario, symmistae suo semper colendo [et]d diligendo. 21