|
Briefe_Vol_17-084 | arpa |
---|
Si tu familiaque valetis, est, quod gaudeam; ego nanque quoque bona fruor
valetudine. Miraris atque aegre fers, ut ex tuis ad Gastium litteris 1 cognovi
nullas te a nobis ambobus 2 accepisse hactenus litteras, quod scilicet vel hinc
nos indiligentes esse coniicere possis. Quam tamen suspicionem de nobis
ortam esse admodum dolet; nam nos quidem pro viribus studiis liberalibus
incumbere conamur nec aliter te de nobis sentire cupimus. Peto itaque a te,
pater charissime, ne aliter atque ego fecerim, cessationem meam accipias.
Non enim negligentia, multo etiam minus oblivione (quae enim res tam
atrox mihi possit in hac vita exoriri, quae tui conciliet oblivionem?) rarius ad
te scribo. Cum autem plurimis undique negotiis te districtum noverim, meis
tibi litteris obstrepere nolui, curn praesertim nihil scriptu dignum habeam.
Lectiones nanque, quas audiam, proximis tibi (siquidem reddite sunt) significavi
litteris, 3 cum mihi tua epistola 4 omnis humanitatis et amoris plena
esset reddita. Quaeso igitur, ne tuas exhortationes surdo occinuisse 5 te existimes.
Memor nanque sum monitorurn tuorum. 6 Fixa firmiter animo meo
inherent verba tua, ut hinc non facile erui possint. Quo autem his satisfaciam
tuoque amori et voluntati respondeam, deo adiutore enitor sedulo. Non autemBriefe_Vol_17-085 arpa
putes te lupi catulum aluisse 7 , ut est in proverbio, meque adeo ingratum
esse, qui te e conspectu ablato oblitus etiam sim benefitiorum tuorum. Absit,
inquam, absit a me hoc scelus omnibus merito exosum. Nam ut verbis utar:
Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, Et freta destituent nudos in littore pisces, 8 Ante lupos rapient hoedi, vituli ante leones, Deiphini fugient pisces, aquile ante columbas, Et conversa retro rerum discordia gliscet, 9 Quam tuus nostro labatur pectore vultus 10
Aut tua de nostris emigret cura medullis. 11
Fateor me aliquando negligentem fuisse tum in studiis tum in aliis rebus, sed nunc omnia in dies in melius mutari confide. Ignoscendurn est huic, qui sua confitetur errata et ea refugiens meliora sequitur. Non adeo turpe existimo errasse ut in errore persistere. 12 Novi breve tempus homini a natura concessum, 13 tempus etiam, quod datur ad peregrinandum, votis meis brevius. Enitendurn itaque erit, ut, quemadmodum b tu sedulo admonuisti, ne illud male pereat, sed ut, cum rediturus fuero, redeam Pius et doctus, ne mihi occini possit me diuturnam peregrinationem optasse, sed ne hanc quidem brevem collocasse. Haec itaque me conan, his incumbere me sedulo sentias, cupio.
Quamvis vero proxime significarirn tibi rationem lectionum mearum, attarnen, quia dubitationem movet, an tu mea scripta acceperis, quod nihil omnino 14 me scribere miraris, breviter ea nunc recensebo. Theologicam itaque lectionem d. Cellarii 15 audimus. Is vero nunc Exodum praelegit. 16 Audivimus autem a tertio capite ipso, cum nanque Basileam pervenissemus, id incepit. Rhetoricam audimus a m. Ioanne Hospiniano. Is libros Ciceronis de Inventione et Milonianam orationem praelegit. 17 Mathemata vero a m. Vito Ardiseo discimus. Is nunc ferme finiit arithmeticam; 18 sphaeram tum incepturus. Ethica Aristotelis m. Ulricum Hugwaldum praelegentem Latine audimus. 19 Dominus Munsterus 20 peregre profectus in Austriam, 21 huius vero
Briefe_Vol_17-086 | arpa |
---|
M. Martinus Cellarius rector novus academie Basiliensis creatus est, 25 vir doctus et humanus. Non tamen omnium consensu hoc factum esse notum est. Ipsum nanque multi exosum habent non aliam ob causam, quam quod gradu seu honore doctoratus, ut vocant, careat 26 et oblatum aliquando suscipere renuerit, cum tamen videamus quotidie, ut alibi, sic etiam hic, multos doctores, homines tamen barbaros nec satis doctos aut, si docti sint, non tamen multum utiles reipublicae ob vitam vel superbam vel ebriosam, quales hic heu nimis multos videre licet. Attamen feras, non culpes, quod mutari non potest, inquit ille 27 . Haec tamen non ideo scribo nunc, quod hos censere velim, multis minus obtrectare illos (nam quam turpe sit alios clam convitiis vel palam proscindere, novi!) e , sed ut tibi ostendam iis vitiis, quae in plerisque academiis regnant, hanc non immunem. Decanum novum habemus m. bannern Hospinianum. 28
Mitto tibi hic comoediam novam, 29 quae his diebus in honorem novi rectoris agetur. Quamvis enim titulus actam testetur, quia tamen rector tum temporis convivium suum non exhibuit, etiam comoediae f actio dilata est.
Briefe_Vol_17-087 | arpa |
---|
Sexta die iunii a civibus Basiliensibus acta est Conversio d[ivi] Pauli 30 maximo apparatu atque sumptuoso. Vestes nanque plurimi novas confecere variis formis. Aderat etiam exercitus peditum pariter et equjtum g , ut pulcherrimum hic superbie spectaculum videre licuerit magis quam ullius alterius rei; nam ipsa res non satis pro dignitate tractata fuisse videtur. Nec tamen sumptus nimis parvus h esse videretur, tres dies sequentes comessaturn i . Actor comoedie fuit Valentinus ille Bolz 31 tibi optime notus.
Domini nostri 32 humanitatem pluribus tibi significarem, ni tibi ipsum apprime notum scirem.
Quamvis autem sciam te amborum 33 utilitati fidelissime consulere, non tamen aegre laturum te existimo, si meam etiam tibi significem de peregrinando sententiam. Sive itaque hic manendum sit sive longius proficiscendum nundinis Frankfordensibus 34 , tuae voluntati relinquo. Illud tamen scire te volui, animum quidem meum longiorem profectionem appetere, maxime autem optare me Wittenbergam proficisci, quo Philippum 35 audire liceat. Sin vero id non liceat, saltem Argentinam aut, si ne hoc quidem, Heidelbergam tantummodo liceat proficisci. 36 Tu tamen quod tibi videtur, facito.
Si cosmographia Honteri impressa est, 37 cuperem mihi mitti.
Sed iam cessandum est. Velim itaque me excusatum habeas, quod hactenus nihil scripsi, et commendatum etiam, ut de tuo amore non dubito. Dominus te incolumem quam diutissime conservet. Salutem plurimam meo nomine dices uxori tuae 38 optime de me merite, fratri, 39 ancille 40 ac liberis
Briefe_Vol_17-088 | arpa |
---|
Datum Basileae, anno a parta salute 1546, tertio iduum iunii.
Tibi tempore omni deditissimus
losias Simlerus.
[Adresse auf f. 480v.:] Vigilantissimo ecclesiae Tigurinae episcopo d. Heinrycho Bullingero, domino et patri suo unice colendo. Zürich.