[602]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 51 (Siegelspur) Gedruckt: CO X/2 48f
Würde den von Myconius empfohlenen Buchdrucker [Thomas] Platter gerne berücksichtigen, ist jedoch zu sehr mit anderen Geschäften überhäuft. Die vieldeutige Ausdrucksweise von Erasmus mißfällt ihm; gegen den Druck des ["Ecclesiastes"] wäre allerdings nur dann einzuschreiten, falls diese Schrift noch weitere anstößige Stellen enthalten sollte.
Gratiam et pacem.
Omnia a me, Myconi venerande, reportaret, qui tuis mihi literis commendatus supplicat 1 , si modo esset, quod reportare gauderet. Sed negotia, quibus distringor, in momento pene non sinunt, ut Plattero vel alii cuipiam viro bono liceat inservire. Froschouero chartas a subcisivis horis illitas verius quam scriptas exhibeo, precibus fratrum improbis etiam victus et in hoc pistrinum adactus. Meminero tamen petitionis tuae, si qua se obtulerit huic viro inserviendi occasio. Nam videtur omnino esse vir bonus et dignus, cui benefitium conferatur.
Erasmum complector et veneror ob venerabile senium et multa in literas et litteratos collata benefitia, interim execror lubricitatem hominis detestabilem. Novit hic homo duabus sedere sellis et utroque portare humero 2 . Verba, quae ascribis 3 , prope Chrysostomi b sunt ex opere De dignitate sacerdotali 4 , nec dubito, quin intelligat ipse sua ipsius verba per hyperbolen et amplificationem. Sed quid id ad plebem, cuius proprium est raro sapere, et ad quorum impuras manus haec perveniunt? Ferrem tamen hoc et dissimularem, si in toto opere hic modo scopulus promineret. At si in reliquis quoque scandala posuit c , nequaquam dissimularem. Explicandus est orbis, non intricandus scriptis nostris. Clare, pure et simpliciter loquendum. Quae vidit vel audivit vel Oporinus vel Blatterus vel Bebelius, referent 5 . Ego in praesentiarum plura non potui.
Briefe_Vol_05_253 | arpa |
---|
Opto te nobis et ecclesiae diu incolumem, frater dilectissime.
Die Petro et Paulo sacra, 1535.
H. Bullingerus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Osvaldo Myconio, sanctae Basileiensis ecclesiae antistiti vigilantissimo, suo in domino charissimo fratri.