|
Briefe_Vol_05_251 | arpa |
---|
Ecclesiastes Erasmi 3 , qui clam a , nondum quidem perfectus ad me venit, inter caetera sic habet post commendationem sacerdotii novi testamenti tandem ex collatione sacerdotii Aaronis et filiorum eius: "Quanta vero dignitas decet novi testamenti ministros, qui quotidie immolant illam coelestem hostiam angelicis quoque spiritibus adorandam, qui contrectant manibus carnem agni immaculati?"4 Non videtur permittendum, ut tale quidpiam in urbe christiana imprimatur 5 . Fac sciam sententiam tuam.
Blatterum autem novum impressorem tibi commendatum volo, ut si quid possis illi mox praeter offensionem Froschoweri commodare, ne detrectes. Quae scribis, chara sunt atque adeo vendibilia. Potes igitur promovere tuis scriptis illius usum. Quod breviter dico, ne videar non confidere tibi. Spero aliquid esse, quo subveniatur huic.
Tua 6 tibi remitto.
Vale per Christum.
Basileae, 24. iunii anno 1535.
Os. Myc. tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, praesidi verbi apud Tigurinos primo, suo inprimis charo.