|
Briefe_Vol_05_425 | arpa |
---|
Easque que in divi Pauli epistolas enarrationes absolvisti 4 , cura ut habeam, hoc nostro Petro 5 pretium diligentissime numerante. Sed quid precium, nummis quibus venditur? Ceterum ne prorsus ingratus, donorum immemor ac totus inhumanus videar, humanissime vir, linulum hoc - cur enim alio nomine digner tam tenue munusculum? —coniugi tuae 6 castissimae dono mitto 7 . Rogo precorque, ut illud boni equique consulas. Anno sequenti, modo Christus vitam faveat, ingens apud nos lini cultura futura, tibi plura domino volente a me transmittentur.
Nihil habeo dignum, quo te possum honorare, preter sincerum animi in te adfectum, amorem adeoque benevolentiam adsiduamque fidelem et constantem pro te tuaque sancta ecclesia ad patrem omnis boni largitorem orationem, quo possis non solum tuae, verum catholice in deo prodesse ecclesiae. Hoc illud animi mei estuans desiderium, hii gemitus, Christum testor, hec nostra suspiria. Hec, scio, exaudiet pater dabitque, licet cum tentatione, proventum. Si que extant tua tuorumque in divinas scripturas commentaria, qualiacunque sint, modo catholica, ut hactenus fuere, licet a nuper e terra natis condemnata, cura, ut Petrus ille meus emat.
Vale, patrone mi et omnium sacrarum litterarum studiosorum delitiae. Que hic voluit calamus designare, resecui, ne audiar c palpo.
Ex nostro domicilio, secunda ante Ottomarum anno etc. 35.
Barptolomaeus Bertlinus,
tuus ad pedes
discipulus, ubi
humillime sedeo, te audio
etiam non presentem.
[Adresse auf der Rückseite:] Viro vere docto vereque pio Heinricho Bullingero, ecclesiae Tigurinae episcopo vero probatissimoque, suo domino in Christo venerando.