|
Briefe_Vol_08-166 | arpa |
---|
Tandem accidit, ut eundum esset in patriam, in qua (ut haec obiter dicam et habeas, mi d. Heinrice, quod laeteris, nam scio te adeoque omnes pios homines haec libenter audire) ita omnia offendi, ut sit certissima spes, certissima, inquam, illos quoque veritatem accepturos. Nam quod differunt, nulla alia ratio est, quam quod boni illic viri occasionem expectant, dum hoc possint citra tumultum. Et episcopus 7 ipse, quo cum diu colloquutus sum et prandium sumpsi, videtur vir minime malus. Is ad auram rusticorum sua vela pandit 8 . Rustici omnes uno ore clamant in sacerdotes (nam vivunt turpissime); tamen Lutheranismum nolunt, quia putant nescio quid abominabile esse et plane impium, quod apud nos docetur, ut sunt a pfaffis seducti et persuasi.
Tertium genus est, qui rerum potiuntur, id est post episcopum summi. Omnes favent evangelio, quorum magnus certe hinc inde est numerus, non tamen adeo fortes, quin a rusticis domari possent, si suspicarentur illos tales esse. Hi igitur pulchre hoc dissimulant et interea hinc inde rusticis et cognatis primum, quae vera salutis via sit, ostendunt domi et ubicunque sermo de his rebus incidit g . Sunt igitur illi in suspicione apud omnes, quod Lutherani sint; interim tamen ex eorum dictis eos Lutheranos iudicare non possunt. Fatentur enim h , quae dicunt pia esse et minime Lutherana, dum abusus
Briefe_Vol_08-167 | arpa |
---|
Ita varie se res habent. Incipiunt odisse Quinque Pagos 9 , suos confoederatos, et amorem ab illis ad Bernates transferunt. Et unicum est, quod pios offendit in Bernatibus, quod scilicet matrimonia separent. Ita ipsi aiunt. Separari quidem fatentur posse adulteros; sed quod is, qui peccavit, vel illa, ut isti possint alteri se associare, istud vehementer offendit. Et est hodie vix res m , quae plus offendat, non apud ||449v. illos solum, sed ubique, quod boni viri verentur, ne hic peccetur. Atque utinam aliquis sit, qui eum locum tractet! Et vix scio, qui melius istud possit quam tu, si animum adieceris. At non oporteret haec ad meos scribere, nam tum Pagis Quinque suspecti forent, et fortassis struerent insidias, ut Christum in pueris innocentibus, ut conabatur Herodes 10 , perderent. Verum si scirem te haec propter Christum aut velle aut propter negotia posse tractare, dicerem, quid illos maxime hic torqueret etc. Indicabis igitur, si quid etc. Ich bitten uch umb der eer gottes willen, mag es sin 11 . Si haec natio n ad Christum pertrahi posset, actum propemodum de Quinque Paganis (ut ita dicam) esset o . Bene res se habent, si absint a nostris offendicula. Tamen res, ut spero, procedet, si adiuverint boni viri. Ego mecum reduxi pueros decem et prius quinque habebam 12 ; mittentur plures, nec est, qui amplius hiscere contra audeat 13 , quantumvis
Briefe_Vol_08-168 | arpa |
---|
Redii Basileam ea die, cum a vobis Otho noster ad nos rediit 14 . Cepi denuo nuntium quaerere. Hic Melchior Wirtius 15 cum aliis duobus dixit se iturum ad thermas 16 ; huic dare decrevi tuum testamentum. Intervenit mulier 17 quaedam mihi nota et nata ex Tyguro; haec promisit se accepturam et abiit me nescio. Ita ego denuo delusus admodum dolui. Hasce literas igitur scripsi, ut, si nullus alius inveniretur nuntius, mitterem p proprium. Adiunxi q et alium libellum ex Vittaeberga 18 ; hunc, si potes, mittito ad Elggi 19 . Obtestor te, mi Bullingere, ne mihi succenseas, nam ita res se habent, quemadmodum scripsi. Misissem lubens testamentum etiam aliud, ut aliquid non praemii, sed munusculi haberes pro hoc officio, sed verebar, ne gratum esset, cum habeas antea; sed siquid aliud voles, indicato, et mittam libentissime. Quod carmen attinet, quod ad r misisti 20 , oro, ut differas paululum; expecto vetustum quoddam exemplar e patria, cum quo conferam. Tertium habet Oporinus; hunc alloquar, quid de illo decreverit. De Nizolio contentus sum 21 . Omnis res s in tuto est, et bene habet, si te placavero; sed ignosces, spero, ubi audisti, quid causae fuerit.
Quod scripsi de Vallesianis, malim clam esse, ne qua ad hostes evangelii perveniat rumor et struantur insidiae. Sunt alioqui iam illis suspecti, et rustici Vallesiani adhuc pendent; facili momento huc atque illuc moveri possent. Nihil melius, quam si avelli t possent a Quinque Pagis, id quod difficulter fiet; sed spero fore, nam Vallesiani contemnuntur ab illis. Summa: Was sol
Briefe_Vol_08-169 | arpa |
---|
Ignosce mihi, id te oro per charitatem, quae mutua esse debet in Christo, quod non sim veritus primum non servare fidem, quod tamen citra meam culpam evenit, deinde te tam ineptis, et si essent elegantissime, propter prolixitatem molestis literis onerare u . Decreveram paucissimis scriberem, at postquam semel cepi, tam iucundum fuit tecum confabulari, ut finire nescierim.
Salutabis, quaeso, meo nomine d. Collinum et Ammanum, Theodorum 22 etc. Dicerem plura v , sed, ut dixi, haec nimis multa.
Vale et me tibi in domino commendatum habe.
Basileae, 12. iulii.
Tuus Thomas Platterus.
[Adresse auf f. 450v. w :] Domino Henrico Bullingero, apud Tygurinos verbi dei summo praeconi.