[1388]
Rudolf Gwalther an
Bullinger
Basel,
26. April 1540
Autograph: Zürich StA, E II 335, 2030b r.—2031b r. a (Siegelspur)
UngedrucktHat aus Bullingers Brief vernommen, daß er nicht in Basel bleiben soll, bedauert aber, daß
über seinen künftigen Studienort noch nicht entschieden wurde; die auf Basel bezogene Mahnung
war unnötig. Drängt aus Kostengründen auf eine rasche Entscheidung, ist aber Tübingen
abgeneigt und schlägt stattdessen Marburg vor. Kann sich einen Aufenthalt in Tübingen nicht
leisten und versteht nicht, daß gerade ihm, der über keine privaten Mittel verfügt, fremde
Dienste untersagt werden. Oporin wurde das Lehramt entzogen; möglicherweise wird die
gleiche Maßnahme auch gegen Grynäus ergriffen. Ist mit den Studenten aus Zürich, besonders
mit Christian [Wirth], zufrieden; ihm und Christoph [Rotacher] trägt er Euklid vor. Gruß.
Bittet um ein Empfehlungsschreiben.
Gratiam et pacem a domino.
Accepi diu expectatas literas 1 , humanissime pater, ex quibus animi tui
sententiam intellexi. Velim tamen intellexissem manifestius non solum,
quod Basilea me discedere, sed quo nam terrarum me conferre debeam; id
tamen ut scribis, a nostris nondum constitutum est. Quod de Basilea me
paterno omnino affectu admones, non tristi animo accepi. Solatur enim hoc
multum, quod me tantum tibi curae esse et ante saepius sensi et nunc quoque
intelligo. Quamvis, quod hic metuatur, periculum nullum sit. Deum enim
testor, qui et me et animum meum novit, me ita iam affectum esse ut vix
unquam melius, neque id te caelarem, praesertim rem tam arduam, quem
mihi solum salutis meae portum esse existimo. Habeo certe, quae me non
parum terrent, exempla iuvenum nostratium, et plurimum istis commoveor.
Curabo denique (siquidem deus voluerit), ne in eodem luto submersus 2 perearn.
Fuit tamen admonitio illa tua mihi longe gratissima.
Quod rerum mearum stamm attinet, velim, quanta fieri potest celeritate a
vobis deliberaretur, ne hic diutius moram trahens (si modo discedendum est)
pecuniae meae summam attenuarem. Hoc tamen unum enixe peto, ne Tubingam
me abire cogatis; hanc etenim scholam nescio quo affectu quasi
horreo, nec quicquam boni mihi animus praesagit, si me eo contulerim. Sunt
et aliae scholae hac longe praestantiores, ad b quas si me ablegaveritis, fortasse
nihil incommodi orietur. Est Marpurga, quam literis non parum florere
audio; quo si me abire iusseritis, faciam animo lubenti, nec me vobis videbitis
importunius obstrepentem. Est et illic maior rerum vilitas. Patriae
illius mores et ante quodammodo degustavi 3 . Quod religionem attinet, nihilo
est quam Tubinga deterior. Quamvis hoc te mihi credere velim, me relligionis
meae iam dudum fundamenta iecisse. Patriae quoque pietate non minus
quam et alius tangor, ut animum meum relligione aliena corruptum iri timere
non c sit ulla occasio, si modo dominus suam non denegarit gratiam.
|| 2030b v. Velim autem, diligenter, quos nam sumptus tolerare possim, perpendas.
Si Tubingam discessero, vivere nullo modo licebit. Sunt hic mihi
floreni 15, quos Quirinus 4 tradidit, minus dimidio 5 ; quibus an possim in
decembrem usque victitare, tu ipse iudicaveris, cum 26 pro annuo victu ad
minimum impendendi sint, conducendum praeterea cubiculum et lectus. Ubi
vestes, ubi libri, qui certe nonnulli ernendi sunt? Regium sane (ut scribis)
stipendium est; sed etiam hoc regium est, hominis alicuius libertatem pecuniis
redimere, qua nihil habere possumus praestantius, praesertim cum
manifesto videam tali vos instituto esse, ut nullam mihi conditionem aliquam
accipiendi facere velitis copiam, cum tamen hoc stipendio Tubingae
vivere non possim. Erat mihi conditio Genevae oblata non spernenda, quam
negavistis 6 , quae duarum d forsan horarum spatium quotidie insumpsisset; reliquum
temporis mihi liberum permittebatur. Quae tamen vestra sit sententia,
non satis intelligo. Mihi negatur, quod Frisio, Ottoni 7 , Nivero 8 , Gessnero,
omnibus denique ante me concessum est, cum omnium illorum tamen sim
pauperrimus. Quod a matre habebarn 9 , quantulurncunque id erat, scis, quomodo
exponere coactus sim, cum 25 floreni vitrico 10 solvendi essent, scholarchae
vero 16 tantummodo numerarent. Hoc cum expendissem nec studiis e
potuissem ulterius operam dare, nullum tamen ab illis dabatur auxilium,
adeo ut literae, quantum in illis erat f , mihi deserendae fuissent, nisi tu patris
affectum promens in domum tuam recepisses, quae omnia et ipse me melius
nosti. Quare certe non tam ab illis quam abs te me aeducatum esse affirmare
g possum; tu enim id exhibuisti, ut studiis sine impedimento operam
dare liceret. Non tamen velim, tam me putetis impium, ut alienis potius
quam patriae servire velim: patriae quid debeam h , intelligo nec alienis prodesse
volo cum patriae detrimento. Te autem rogo, ut || 203 1b r. tantum agere
meo nomine digneris, ut patriam iuvandi facultatem per illos consequi possim.
Idem, ut scribis, aliis solvitur nec amplius. Fateor; non nescis tamen et
tres illos, qui Tubingae sunt 11 , etiam aliunde auxilium habere. Nullus sane
eorum proprium illud, quod a suis habet commodum, 15 florenis venderet,
cuius ne minima quidem apud me sperandi est occasio. Ex aliis, qui ante me
apud exteros egerunt, nullus est, qui non conditionem habuerit amplissimam.
Solus ego omnibus quasi infoelicissimus omnium destituor. Apud
alios tamen haec conqueri nolim; tibi soli necessitatem hanc meam ceu patri
unico conquerens commendo nec dubito, quin rebus hisce diligenter perpensis
huic sententiae meae futurus sis aequissimus. Hoc solum peto, ne
longiorem in re tam seria moram admittatis; quo enim diutius protracta
fuerit, eo magis pecunia praesens decrescit.
Turbatur hic schola mirum in modum. Oporino legendi offitium abrogaturn
est; Grynaeo idem multi minitantur, nonnulli fere actum esse aiunt; sed
adhuc clancularia res est 12 .
luvenes huc missi 13 bene proficiunt; placent mihi illorum mores et studia,
imprimis Christiani, qui omnes simplicitate ingenii, humilitate et morum
modestia antecellit, quamvis in aliis nihil conquerar. Incepi Christiano et
Cristophoro Euclidis primum librum praelegere, nec infoeliciter, ut spero,
hoc studii illis suceedet.
Salutabis nomine meo uxorem 14 et matrem 15 tuam cum omni familia,
simul et Iannern 16 fratrem, amicum sincerissimum. Vale, pater charissime,
et hanc meam scribendi libertatem aequi bonique consule.
Basileae, ex aedibus d. Myconii, 6. calendas maii 1540.
Tui observantissimus
Rodolphus Gvaltherus.
Quocunque terrarum me ablegaveritis, fac, quaeso, ne incommendatus veniam,
si modo commendari a vobis merui.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heinrycho Bullingero, Tigurinae
ecclesiae antistiti fidelissimo, patri suo imprimis colendo. Z[üri]ch i .
Amerbach, Korr. V 287, Nr.
2394, Z. 10.