|
Briefe_Vol_05_149 | arpa |
---|
S. Ecce, cum mercator 1 iam accinctus sit itineri, quem tamen mansurum putabam, volui tecum communicare, quae forte prior novisti: Ex Argentina accaepi Monasterienses magna rerum necessariarum inopia laborare, salis et lignorum. Lardi adhuc satis esse et frumenti. Interea vero extruuntur ante urbem castella lignea plura (blochhüser vocant)2 , ne aggredi possint aut res necessariae invehi. Episcopum 3 ferre noluerunt; iam regem 4 perpeti coguntur, qui pro libidine sua, quoscunque suo instituto adversari subolet, ad supplicium capitis rapit.
In ducatu Wirtenbergensi Snepfius 5 multa ad ritus Saxonicarum ecclesiarum instituere conatur. Blaurerus cum Gryneo scholis reformatis brevi ad suos redituri sunt 6 . Mycillus 7 vocatur, ut grece legat, Paulus Phrygio, ut parochum agat 8 .
Franckfordiae graviter contionatores tumultuantur scissi inter se factionibus 9 , quos conciliare tentabit Capito illuc per Rhenum descensurus 10 . Bucerus eadem de causa propter Bonifacium 11 Schwenckfeldisantem Augustam vocatus est vix post alterum atque alterum rediturus mensem 12 . Ah miseras ecclesias, ubi factiones clavum tenent! Malo ego vocationi meae cedere, quam in ecclesiae naufragium per factionem illi praeesse.
Tu cura, quandoquidem ille 13 citius redibit ad nos quam nuncius alter 14 , qui communes fert literas 15 , ad omnia respondeas et, si quid novi habes, mecum quoque communices, maxime vero de negocio Antroniorum 16 me certiorem reddas.
Briefe_Vol_05_150 | arpa |
---|
Rursum vale.
9. martii a[nn]o b 1535.
Tuum minimum nummisma 17 .
Nuncius ille fidelissimus est. Omnia tuto illi credas.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiastae Tigurino, fratri suo charissimo.