|
Briefe_Vol_05_175 | arpa |
---|
Quid dicam, mi Zviccio, aut quid annotem, tot sunt in Philippi consilio 2 , quae displicent, imo nemini bono probari possunt, ut aegre et vix magno animi dolore ea recensere queam. Principio enim si hominis inspicias institutum, certe hoc consilio se aliquid impetraturum ab episcopis et proceribus ecclesiasticis credidit vel nihil se accepturum existimavit. Si nihil se b accepturum credidit, imprudenter certe impiissimis nebulonibus tantum detulit, male item consuluit nobis, qui ab illis nunc insimulamur inconstantiae. Si vero hocce consilio aliquid se impetraturum credidit, iterum imprudenter egit, qui non maluerit iniquum petere, ut aequum auferret 3 , nunc de iure suo cedit, ut illis fiat locus irruendi impetrandique minus aequa.
Quam enim suspecta sunt, quae disputat de monarchia Romani pontificis 4 ! Quam longe lateque ab iis dissentiunt, quae olim spiritu dei bono, libero minimeque formiduloso instinctus scripsit in Didymo suo Faventino adversus Thomam Placentinum 5 ! Ea, obsecro, lege, mi Zviccio, lege, obsecro per Christum, F6, 7, 8, G1, 2, 3 etc 6 . Ibi argumentis certissimis refutavit Romani pontificis monarchiam. Hic quasi in alium mutatus virum ex eodem ore calidum et frigidum exhalat 7 . Pudet pigetque me inconstantiae indignissimae. Quid, obsecro, cogitabunt proceres illi ecclesiastici, hostes illi Christi domini
Briefe_Vol_05_176 | arpa |
---|
||72v. Verum haec illis non nisi cum conditione detulit, si scilicet pontifex et episcopi non abutantur authoritate sua. Quasi vero recte uti possint authoritate sua, quae nihil aliud est quam tyrannis. Recte colligit, qui dicit: Si facultates illi amplae suppeterent, dives esset. Caeterum, qui interim ringitur pauperie, rectius judicat illum inania verba fundere. Quid adhuc per conditionales iudicamus de prostitutis illis nebulonibus, qui, si pardus varietatem et Aethiops potest mutare pellem suam 11 , et illi norunt non abuti authoritate sua, qui crediderunt hactenus authoritatem suam esse igne et gladio haereticos, hoc est veri professores, tollere. Cur non movent nos multorum exempla saeculorum? An ignoramus, quid mali et veritas et disciplina ecclesiastica et universa Christi ecclesia acceperit, posteaquam monarchia Romani praesulis et episcoporum dynastia orbem occupavit? Nec cessabunt illi opibus suis Christum et ecclesiam impugnare. Hic vero nos pulchre donationes, id est proditiones pontificis et episcoporum, defendimus, quo suppetant illis opes, quibus bonis etiam principibus superiores nil nisi bella ecclesiae moveant. Sic enim de donationibus iudicavit Philippus: "Docemus regum et principum donationes res esse licitas. Sunt autem redditus illi"(scilicet pontificis et episcoporum)"principum donationes."12 Nos certe aliud docemus ex verbo Christi Matth. 15[5f] et Luce 22 [26]: "Vos autem non sic." Et Philippus in Antiplacentino: "Post
Briefe_Vol_05_177 | arpa |
---|
||73r. Fatemur et nos in ecclesia opus esse gubematoribus, sed talibus, quales delegit Christus Matth. 10 et Luce 22 [24-26], Petrus 1 Pet. 5 [1-4], Paulus in epistolis ad Timotheum et Titum 19 , item in actis cap. 20 [17-35]. Könnend wir das seib nümmen mee? Könnend wir nitt huußhaben 20 mitt der leer Christi? Ecclesia Christi 400 annis sine monarchia Romani pontificis et talibus episcopis sanctissime et foelicissime habuit. "Ubi religio divitias peperit, filia matrem devoravit"21 . Philippus in Antiplacentino, postquam multis egisset de Romani pontificis monarchia, tandem conversus ad principes Germaniae: "Proinde cum vestrae fidei", inquit, "commissa sit Europa, si vobis vestra, si christiani populi salus curae est, expergiscimini aliquando et illum ab ovili Christi antichristum depellite, christianas literas, christiana tituta revocate in medium illius legibus et traditionibus oblitterata. Frivolam disputationem vocant quidam hanc, qua quaeritur, divinone iure praesit omnibus ecclesiis papa, et nos frivolam censemus, nisi eo referatis eam, ut sciatis licere vobis de rebus ecclesiae statuere vel contra antichristi k istius voluntatem, cum persuasum sit atque ita sancitum illo putido iure nihil posse novari in rebus ecclesiae, nisi intercedat Romani pontificis authoritas. Sed voluit Christus, voluit Paulus iuditium omnium rerum non penes episcopos l esse, sed penes ecclesiam, penes populum christianum."m22 Haec omnia sobria mente Philippus n
Briefe_Vol_05_178 | arpa |
---|
De traditionibus humanis quid disputationem ingeminamus scrupulosam? Veritas dixit: "Frustra me colunt docentes doctrinas hominum" [Mt 15, 9]. In Antiplacentino irascitur Melanchton Victori, pontifici Romano 23 , quod Asiae ecclesias is ad Romanae ecclesiae ritus adigere conatus sit; evangelicam enim libertatem et sententiam cuique suas ceremonias permittere 24 . Nunc vero: "Cum", inquit, "mundus non possit carere ceremoniis, quae esset morositas, velle dissentire ab aliis aut novas malle quam usitatas?"25 Constat enim universas propemodum ceremonias nostras a Romana ad nostram translatas ecclesiam. Cur non potius suadet omnes ritus quam proxime ad literas instituere canonicas et ad exemplum apostolicum? De adiaphoris non nescimus, quid scripserit apostolus 26 . Scimus et il-||73v. lud, quaedam inter adiophora a quibusdam numerari, quae adiaphora nullo modo esse possunt.
Et de confessione auriculari retinenda perverse videntur sedulo disputare 27 . Constat enim apud omnes confessionem auricularem non esse de iuro divino, imo et sero tandem receptam in ecclesiam et ab apostolis eorumque institutione alienam. Confessio peccatorum, quae deo fit et proximo, omnino necessaria est et scripturis prodita divinis 28 . Liberum est praeterea consulere doctum in lege dei scribam, si aliquo opprimaris delicto. Isti vero ad exemplum veteris, hoc est papisticae confessionis, nescio quas feces subinde in impuro vase cogitant retinere.
Non admodum multa desyderamus in iis, quae de iustificatione et peccatorum remissione disputavit 29 .
Iam cum certo constet coenam a Christo citra pompam simplicissime institutam et ab apostolis primitivaque ecclesia non ea servatam forma, qua nunc utuntur papistae, merito pietatis studiosos et antiquitatis apostolicae veneratores offenderit, quod Philippus scripsit: "Nos quidem usitatam formam retinemus, adeo ut vix dissimilitudo ulla cognosci possit, et optarim idem fieri in aliis locis."30 Imo nihil est inusitata forma, quod non possit verti in melius. Nihil nunc dico de canonis impietate 31 . Cui enim non improbatur canon hic,
Briefe_Vol_05_179 | arpa |
---|
Praeterea videtur mihi Philippus graviter peccare in simplicitatem religionis christianae, dum initio de cultu sanctorum pie iudicans mox ad moderationem nescio quam convertitur 39 . Quanto simplicius erat de hac re sic, ut scriptura docuit, pronunciare: deum authorem omnis boni solum mortalibus largiri omnia, quae ad vitam et corporis necessitates sunt necessaria; hunc solum ubique esse praesentem, omnipotentem, omniscium; soli ergo supplicandum in omnibus per Christum Iesum dominum nostrum. Quibus autem scripturis probabit Philippus, quod magna pronunciat fidutia: "Certum est sanctos in coelo orare pro tota ecclesia in commune"40 ? Imo nihil incertius, cum scriptum sit Isaiae 63[16]: "Abraham nescivit nos et Israel ignoravit nos."
De coenobiis et monasteriis 41 recte iudicat, qui, ut scholae forent instituta, credit. Nam et ipsa decreta pontifitia fateri coguntur monachorum coenobia pauperum esse xenodochia 42 . Stulte ergo hic de votis et habitu monachico disputatur 43 . Vanissima enim sunt illa. Monachi enim, qui nunc inhabitant coenobia, praeter id, quod regulas suas negligunt, opes quoque studiis et pauperibus destinatas luxu, pompa, superstitione in detrimentum studiorum et pauperum oppressionem maximo cum offendiculo concoquunt. Consultandum potius erat, quomodo principum et sancti magistratus praesidio opes studio et pauperibus destinatae ab iniustis possessoribus auferri et in sanctum poterant usum restitui. Id quod nunquam fiet, si tantillum vel votis vel habitui
Briefe_Vol_05_180 | arpa |
---|
Qui vero sacerdotibus interdicunt coniugio, scortatores et scortationem promovent. Proinde hic arti- ||74v. culus nulla potest mitigatione leniri 44 .
Iam quod Bucerus p in consilio suo 45 scribit: "Concordia vera non potest constare nisi inter eos, qui sunt de ecclesia et Christo vere credunt"46 , non displicet. Verum enim dixit. At nos hic inferimus: Ergo nulla poterit inter nos et episcopos Romani pontificis constare concordia. Tam enim non credunt Christo, ut hunc omnibus viribus impugnent. Atqui: "Hoc nomine ex ordine ecclesiasticorum deligi volumus, qui de christiana tractent concordia."47 Id vero non ferent pontifex et episcopi, qui sibi q primas in hisce rebus vendicant. Optandum ergo, ut Philippus illis minus detulisset. Si enim verum fateri volumus, pseudoprophetae sunt et antichristi illi, de quibus plurima in scripturis. Videtur hoc ipsum tectius quidem significasse Bucerus, cum dixit: "Quae in pseudoprophetis olim et impiis sacerdotibus"48 etc.
"Quae salubriter observarunt prisci"49 , ex saluberrimis petita sunt scripturae fontibus. Quae inde non sunt petita, tametsi videantur salubria, tantum abest, ut restituere debeamus, ut ne agnoscere quidem. Si autem agnoscimus priscos complura non observasse salubriter, cur non loquimur simplicius et planius, maxime cum ad eos facimus verba, qui insidiantur nobis, ut regnum suum nobis submersis statuant.
Cum de politia ecclesiastica loquitur atque r subdit dei ordinationi resistere eum, qui externae potestati non obtemperat 50 , quaecunque tandem sit, videtur potestati pontifitiae nimium tribuere 51 . Nam et de hac praecipue loquitur s , tametsi et de magistratu civili intelligi possit. Quid autem multis annis egimus aliud, quam ut homines ab eius obedientia abstraheremus? Verum: "Toti", inquit, "in hoc sumus, ut haec potestas sacrosancta sit et sic colatur ab omnibus."52 Quasi vero antichristi potestas possit esse sacrosancta aut Romani pontificis
Briefe_Vol_05_181 | arpa |
---|
Non possum ego male vel sentire vel loqui de Bucero. Libere tamen, quod sentio, edico: rem illum tentasse periculosam magno cum discrimine, exiguo cum fructo. Nolo nunc de lubrica Gallorum fide quicquam dicere. Certe anguillam manibus tenet 57 , cui cum Gallo quid est negotii.
Caetera nolo operosius excutere. Pleraque enim non improbantur, quae disputavit Bucerus de dogmatibus 58 , et nos superius quaedam de missa, ceremoniis, confessione annotavimus. Doleo profecto lectores tot obrui chartis, cum simplicitas (absit verbo calumnia) paucioribus sit contenta.
Haec uni tibi, doctissime Zvicci. scribo. Proinde, ubi ea legeris, remittito 59 et valeto.
Mense martio 1535.
H. Bullingerus.
[Ohne Adresse.]