|
Briefe_Vol_05_197 | arpa |
---|
Salus et pax Christi.
Non miror, si quando siles, charissime frater, cum sciam te silente nihil dignum esse, quod scribas aut quod me scire referat. Idem tu de meo quoque silentio iudicato.
Quae tu vero ad Bucerum 3 , summe placuerunt gratissimaque fuit eorum lectio. Sic enim se res habet et de sacramenti et consiliorum ratione 4 . Cuperem b autem videre, quid tibi responsurus est Bucerus«c5 . Deinde, quae ad me scripsisti 6 , legi cum voluptate, et plus tibi debeo certe hoc nomine, quam unquam solvendo esse possim. Spero enim Bucerum intra mensem adfuturum 7 . Hinc ex tuis et Pellicani 8 argumentis quaedam furabimur d , quo instructiores cum illo agamus. Remitto autem annotationes tuas, Pellicani non item; impossibile enim mihi fuit describere hoc tempore, sed sequentur.
Rescripsit Bucerus, optimus vir, aliam apologiam 9 , sed non acrem, in e qua apertam spem nobis facit se causam concordiae 10 non prosequuturum. Hinc deo agendae gratiae; non enim omnes tam tractabiles sunt. Nos hic perseveramus constanter in hac sententia Galliarum regem 11 nihil, praeterquam quod suum est, quaerere, idque odio caesaris et titulo concilii pro Germanis impetrandi. Utinam, utinam Germania sapiat!
||572v. Deinde nulla res hactenus adeo offendit bonos quosvis atque data illa consilia, et quo magis usum et exitum perpendimus istiusmodi consiliorum, hoc magis displicent tam inconsultae cogitationes. Sed speramus Christum affuturum nobis, quem etiam non cessabimus orare pro ecclesia sua, et fieri
Briefe_Vol_05_198 | arpa |
---|
Utinam et hoc penitius intelligeremus: "Regnum dei non venit cum observatione" [Lk 17, 20]. Nam et Bucerus in ea sententia est, qua olim patres - imo ex patribus hanc imbibit, ni fallor -, utiles esse ecclesiasticas f ceremonias, atque adeo, ut non videas sanctiores iam christianos iis g , qui sub h ceremoniarum disciplina vixerint, quasi vero non aeque pios et cordatos i sibi elegerit Christus ex ipsissimo mundo. Nascitur ergo quaestio, an ceremoniae prosint in ecclesia, et mea sententia est non prodesse, imo non mea, sed bonorum omnium apud nos, et credimus te cum optimis quibusque manibus et pedibus 12 iturum in nostram hanc sententiam. Si diversum adseritur, iam ex hac quaestione sequentur k multae aliae, ||573r. praecipue, quae ceremoniae seligendae; hinc, quantum tribuendum istis, item quae liberae, quae non liberae, et omnino nullus finis erit disputandi de istis, donec ex Christi regno novum nascatur regnum facierum. Nos hic, quotquot sumus, credimus regiam viam plantandi, instituendi, promovendi sustentandique regni Christi hanc esse: strenue, pure, simpliciter magnoque animo predicare verbum Christi et sacrosanctum evangelium. Ex hoc enim corda reformantur hominum, cum ceremoniae nihil quam hypocritas faciant. Und das ist ains.
Quod autem ad disciplinam adtinet eorum, qui non trahuntur evangelii verbo, credimus nihil ad rem facere magis, quam inhortari magistratum, ille ut manum addat vigiletque, ne infrenis sit populus et sine disciplina vivat, negamusque iterum atque iterum, etiam atque etiam ceremonias 1 aptas esse ad veram et solidam disciplinam sive ex ceremoniarum regimine nasci posse vere christianos nisi tales, quorum te merito paeniteat et quorum hypocrisi pura cordis m et fidei nostrae iustitia brevi perdatur. Me judice ceremoniae pariunt insignes hypocritas iustitiae n dei non subditos, deinde etiam pernitiosissimos hostes veritatis. Und das ists ander.
||573v. Meditantur alii medium o quiddam p , qui non verbo in corde nec magistratus q autoritate secundum carnis duritiem, sed ceremoniarum institutione extra omnem regiam dei viam ducantur. Wann wir aber fry uff dem gnadenweg und gottes ordnung fürzugind 13 und tribind 14 das wort ernstlich und trülich
Briefe_Vol_05_199 | arpa |
---|
De Galli conatu et pietate nihil scribo. Sentio autem tecum per omnia 26 , et summa est: Satan persequitur ecclesiam et regnum Christi titulo concilii et concordiae. Neque vero singulorum principum huius seculi ingenium possum describere, sed pasquillus ille Romanus 27 fecit officium suum, huius iuditium et sortes ad te mitto 28 . Vera et magna mysteria sunt sententiarum.
De Ambrosio 29 toto hoc mensae[!] ne verbum quidem audivimus.
De exercitu Meronae collecto 30 nihil habemus fide dignum. Ex s multis aliquot electi sunt, alii redeunt cum multa indignatione t .
Bucerum nunquam desine amare, et quod ad hanc concordiae causam adtinet, potes excusare etiam, praecipue apud eos, qui iuditio non omnino sunt puro quique uno ex lapsu totum soliti sunt hominem damnare.
Briefe_Vol_05_200 | arpa |
---|
Iam vale cum charissimis mulieribus, matre 31 et uxore 32 , puellis quoque dulcissimis 33 . Utinam Christus te nobis incolumem servet diutissime. ||570v. Pellicanum u , Theodorum 34 , Leonem 35 , Stainerum, Utingerum" et reliquos omnes fratres et convivos cupio valere perquam optime.
Tuus Io. Zvick.
Ich bit uch um gotswillen, verzichend mir min ellend 36 schriben. Ich welt lieber zu Urdorff ym bad 37 mit uch davon reden, dann schriben.
[Ohne Adresse.]