[828]
Autographe Abschrift oder Konzept a : Zürich StA, E II 345, 161f Ungedruckt
Bürgermeister [Hans]Zieglers Vorstoß zugunsten des Luthertums, über den Ritter berichtet hat [Nr. 827], läßt sich in keiner Weise aufbriefliche Ausserungen Juds und Bullingers zuruckfuhren; die von den Zürchern gebilligte Apologie der Confessio Tetrapolitana bekräftigt ausdrücklich die Abendmahlslehre der Berner Disputation. sollte sich Burgauer verstellt haben, wäre dies schändlich, doch seine Rechtfertigung konnte Bullinger nicht anders als annehmen.
Erasmo Ritter, Schaffhusiano antistiti.
Gratiam et pacem.
Rem profecto gratissimam fecisti, Erasme dilecte, verum exposuisti negotium mihi plane novum et vel impudens omnino vel tibi incognitissimum 1 . Si enim Benedictus 2 ex literis meis 3 iactat, quod tu illum iactare als hominum est impudentissimus. Si vero tu illas meas non vidisti literas, quas illum sinistre als interpretari, plane incognitissimam narras fabulam. Eiusmodi enim sunt epistolae illae nostrae illi homini scriptae 4 , ut ex iis nihil veluti anceps in diversum rapere possit; tantum abest, ut defectionem a Zvinglio ad Lutherum vel colligere vel suspicari queat. Igitur nullis literis vel Leonis 5 vel meis confirmatus consul Zieglerus in senatu hoc proposuit, quod proposuisse ais; de nobis enim mendatia retulit impudentissima. Meliora obsecro, Erasme mi, de nobis ominare, quam ut vel suspiceris unquam nos vel tantillum de confessa concessuros veritate. Quid Benedictus iactet, nescio, hoc autem scio: Apologiam illam urbium 4 6 ob , quam male audimus a quibusdam, quod dixeramus illam nos ut nostrae 7 non adversam 8 ferre posse, plane et disertis verbis approbare Bernensem disputationem, quae impugnavit substantialem et corporalem corporis Christi in pane praesentiam 9 .
Briefe_Vol_06_300 | arpa |
---|
Et ego ultimis b ad Benedictum literis monui Benedictum sua illa purgatione apud me facta c10 idem sentire ac tradere, quod ante ipsum sensit Zvinglius. Tam abest, ut possit is ex nostris decerpere literis defectionem nos moliri ad Lutherum corporalem et carnalem iactantem praesentiam. Si vero Benedictus mihi proposuit mendatia, referet pudorem et ignominiam, nec id quidem dissimulabit et mendatiis tuebitur perpetuo. disertis sane verbis mihi confessus est se non sentire, quod sacramenta afferant gratiam; || 162 rursus signum et signatum non nisi apud sanctos esse juncta, impios post signum percipere nihil, pios autem fidei benefitio percipere rem. Id ego improbare non potui. Nec pudet, si is dicat me ista non improbare, nec opinor te offendit. Hic vero, si quid mihi mentitus est, nescio; edoctus autem non silebo. Quodsi certo nossem istum nostris abuti literis et iis nescio quam defectionem approbare velle, videres, Erasme, quam mihi rem faceret ingratam.
Vale et ea, quae aedificant ecclesiam, cogita, meque pergito monere.
Tiguri, 24. maii 1536.