|
Briefe_Vol_06_387 | arpa |
---|
Caeterum commendo tibi concordiam ecclesiarum, quae perfecta est, si sustineatis vestrae ipsorum confessioni 4 vos accommodare in omnibus et, quae vere idem pollent cum ea, non reiicere. Puto tuam prudentiam pridem satis intellexisse, cur opere epistolarum tam multi tantopere offensi sunt 5 et quam non sint tempestiva in apologia Bibliandri 6 pleraque, etiam si, quantum ad dogmata controversa attinet, nihil desyderemus.
Briefe_Vol_06_388 | arpa |
---|
Caesaris 7 caussam illic 8 valde probari et Galli 9 improbari etiam e suggestu narrant quidam; equidem nescio, an credere id debeam. In caussis nec ad religionem nec rem publicam Germaniae aut orbis christiani pertinentibus equidem putarim nostri muneris esse orare monarchis mentem abhorrentem ab istis tumultibus et studiosam suae vocationis. Certe, ad quod bellum princeps christianus non perpellitur ob vocationem suam, illud deprecandum nobis existimo. || 72 Pium quoque puto et humanum omni celsitudini favere, ut suum a domino datum locum tueatur sine aliorum incommodo. Caesarern ut nostrum principem necessaria pietate colere debemus, quicunque Christi sumus. Interim autem principi tanti regni, ut Galliorum regnum est a , nobis adeo vicini et ea religione et humanitate praediti, ut ei potius quam ulli alii nationi servire, si serviendum sit, libeat, a quo denique b Germania non pauca commoda accipit, videmur debere preces, ut recte sapiat et Spartam suam non destruat 10 Etiam . puto caussas inter tantos monarchas admodum perplexas esse nec nobis facile iudicari posse, maxime, dum non militetur res publica Germaniae vel imperii. Nos hic gratia domino ut alieni sumus ab istis privatis regum negociis, ita optamus miseris Gallis et Italis pacem, salutem nostro sanguini utrinque periclitanti, et oramus pacem gloriosam Christo, salutarem caesari et nemini noxiam.
Ne nihil tecum nunc commentarer, hoc libuit: Caussa concordiae poscit congressum. Utinam tam volupe vobis sit congredi nobis, ut nobis est congredi vobis! Basilaeae gloriabaris de fructu congressus. 11 . Sustinete credere nos Christum quaerere et illum suam caussam agenti semper medium inter nos futurum. Pellicanus si testatus illic est quod hic 12 , de quo non dubito, spero, non abhorrebitis a nobis.
Bene vale cum sanctis illic omnibus.
Argent[orati]. 8. augusti 1536.
M. Bucerus
tuus.
[Adresse auf f. 72a v.:] Pientissimo et doctissimo viro M. Heylrycho Bullingero, pastori Tigurino, suo charissimo fratri.