|
Briefe_Vol_15_692 | arpa |
---|
S. Quamvis brevi forte ad vos sim reversurus, 1 non possum tamen te non in
tempore de rebus meis facere certiorem. Concionatus sum hactenus de testamento
dei, quem locum ita disposui, ut in ipso praecipuos religionis articulos
traetaverim. Deveni ergo ordine ad utriusque testamenti sacramenta.
Explicavi post alia etiam coenae negotium simpliciter et pure. Qua re adversarii
(Musculus scilicet cum suis complicibus) ita commoti sunt, ut mira
erga me coeperint consilia, nec potuerint etiam suam illam virulentiam celare.
Vocati sunt ergo a senatu 23. huius mensis concionatores omnes, 2 et
graviter omnibus interdictum est, ne vel ullo signo malevolentiam suam erga
me manifestent 3 Habuit longam et disertam valde contra eos orationem
consul Welserus 4 Obiecit eis superbiam, praesertim Musculo, et de primatu
contentionem; qua re Musculi ulcus ita tetigit 5 ut sibi non potuerit temperare,
sed in virulentissima eruperit verba vixque a Cellario 6 et caeteris fratribus
potuerit compesci. Crastina statim supplicationem (ut vocant) consuli
obtulit, petens dimitti, et se multas habere causas iam pridem etiam ortas etBriefe_Vol_15_693 arpa
veteres, quibus motus dixit se non posse amplius huic servire ecclesiae.
Quid tamen futurum sit, ignoro. Haec hodie acta sunt. Caeteri fratres, Mecardus
Flimnerus 8 et Traberus 9 Luteriani toti et Musculo magis infecti, ita
me oderunt, ut nihil supra, saltem quod Tigurinus sum; de caetero nihil
habent, quod conquerantur, nisi quod forsan metuunt suis honoribus aliquid
decessurum me praesente. Hoc ergo unum cupiunt et quaerunt, ne recipiar,
sed eiiciar iterum. Ego, qui semper pacis studiosus fui, etiam hic ago, quicquid
possum, ne tanta discordia dissolvatur ecclesia; et dubito prorsus, quid
mihi agendum sit. Hinc me discordia fratrum, ecclesiae offendiculum, insidiae
ac pericula privata torquent; hinc rursum ||7 ecclesiae me miseret
huius, quae pios multos habet, quam doleo veritate destitui et desolari. Praescripsit
Bucerus formam, quae concordia vocatur. 10 Aedita est anno 1535 11 ,
cuius praesidio nunc machinantur omnia, cuius ego verba (quamvis non
omnia) recipio, modo liberum sit ea pie populo (ut tu in tuis recte mones
literis 12 interpretari; quod si mihi concessum non fuerit, nunquam manebo.
Caeterum perscripsere quidam 13 Francofurtum ad principis electoris Saxonici 14 et landgravii 15 consiliarios Tigurinum vocatum, hinc turban ecclesiam
Briefe_Vol_15_694 | arpa |
---|
Mecum praeterea adhuc nihil actum est. Conquesti sunt fratres (quia aliud quaerere non potuerunt) me praeter morem eorum nondum praesentatum, ut vocant, nec examinatum esse. Senatus se talia et tanta de me habere testimonia respondit, ut supervacaneum eis visum sit me examinari; ad haec totam ecclesiam iam posse de mea fide, eruditione et gratia a domino data testari. Quid ergo opus sit adhuc examinatione? Tamen, ut satisfieret eis, volunt, ut breviter me eis exponam. Quod, quando futurum sit, nescio adhuc. Brevi tamen puto post ferias. Eo facto spero finienda negotia mea.
Audis ergo, vir clarissime, in quantis versetur hae ecclesia aerumnis, cui nescio praesentia an absentia mea melius consuli possit. Dissidium praesente me nunquam cessabit, et cives, etiam alias factiosi, suas sequentur partes. ||8 Vellem ergo, ut magistratus noster Tigurinus nec se nec suos his imniisceret turbis, quo minus suspectum esset domini negotium. Quamdiu enim vel nomen saltem Tigurini manet Augustae, suspecta erit haec ecclesia nescio cuius schwermeritatis, et posset commodius per alterius nominis homines aedificari. Fac ergo, obsecro, ut rebus his in tempore consulatur. Paratus ego sum pro nomine domini mei agere et ferre quidvis, modo aedificem. Sed profecto Tigurinum nomen parum Augustae aedificabit praesertim stringente iterum suo impuro in nos stilo Luthero, quem aiunt contra Tigurinos iam aedidisse vel aedere librum satis magnum, 19 quem tamen nondum vidi. Curabo tamen, ut, si possim habere exemplaria, mecum feram. Qua re multorum animi suspitionem iniquam de nobis capient. Dominus tamen dabit his quoque finem 20 , qui frequentibus nobis exorandus est precibus, ne veritatem supprimi sinat.
De rebus novis plura forte scribet d. Laetus 21 , qui eas me melius novit. Tantum enim hisce meis vexor negotiis, ut nova parum curem, nisi quatenus cuivis vigili et pastori curanda sunt. Caeterum literae tuae nuper ad me missae fuerunt mihi gratissimae, nisi quod adversam tuam praedicarunt valetudinem.
Briefe_Vol_15_695 | arpa |
---|
Salutabis meo nomine familiam, d. Rodolphum Gvaltherum, fratrem charissimum, 23 et alios [pios et]a doctos. Salutant te d. Cellarius, d. Bernhardinus [Ochinus], Bethuleius 24 et d. Laetus, qui tamen ipse scrib[et. Bene val]e. 24. decembris 1545. Augustae Vindelic[orum].
Tuus ex animo b. Hallerus.
||8v. Postquam haec scripsi, suasit d. Laetus, ut adhortarer te, ut ad Landgravium scriberes et gratulareris ei de sua victoria, quo erga veritatem nostram propensus et benevolus esse pergeret, ubi videret suam etiam nobis cure esse salutem. 25 Vale iterum.
[Adresse darunter:] Clarissimo viro d. Heinrycho Bullingero, ecclesiae Tigurinae antistiti fidelissimo, domino ac patri suo plurimum colendo. Zürich. An m. Heinrich Bullinger.